<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXII. </title></ab><ab><title type="sub">Ob quam speciem utilitatis principes gentium aput \'subiectos sibi populos falsas religiones uoluerunt permanere. </title></ab><p>Dicit etiam de generationibus deorum magis ad poetas quam <lb/>
            ad physicos fuisse populos inclinatos,. et ideo et sexum et <lb/>
            generationes deorum maiores suos, id est ueteres credidisse <lb/>
            Romanos et eorum constituisse coniugia. Quod utique non<lb n="15"/>
            aliam ob causam factum uidetur, nisi quia hominum uelut <lb/>
            prudentium et sapientium negotium fuit populum in religionibus <lb/>
            fallere, et in eo ipso non solum colere sed imitari etiam <lb/>
            daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas. Sicut enim <lb/>
            daemones nisi eos, quos fallendo deceperint, possidere non<lb n="20"/>
            possunt, sic et homines principes, non sane iusti, sed daemonum <lb/>
            similes, ea, quae uana esse nouerant, religionis nomine <lb/>
            populis tamquam uera suadebant, hoc modo eos ciuili societati <lb/>
            uelut aptius adligantes, quo similiter subditos possiderent. <lb/>
            Quis autem infirmus et indoctus euaderet simul fallaces et <lb n="25"/>
            principes ciuitatis et daemones? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>