<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXI. </title></ab><ab><title type="sub">De opinionibus Varronis, qui reprobata persuasione populari, licet ad notitiam ueri Dei non pel\'uenerit, unum tamen Deum colendum esse censuerit. </title></ab><p>Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus diuinis ludos<lb n="5"/>
            scaenicos, quamuis non indicio proprio, posuisse, cum ad deos <lb/>
            colendos multis locis uelut religiosus hortetur, nonne ita confitetur <lb/>
            non se illa iudicio suo sequi, quae ciuitatem Romanam <lb/>
            instituisse commemorat, ut, si eam ciuitatem nouam constitueret, <lb/>
            ex naturae potius formula deos nominaque eorum se<lb n="10"/>
            fuisse dedicaturum non dubitet confiteri? Sed iam quoniam <lb/>
            in uetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et <lb/>
            cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere se dicit, <lb/>
            et ad eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos <lb/>
            magis colere quam despicere uulgus uelit. Quibus uerbis homo<lb n="15"/>
            acutissimus satis indicat non se aperire omnia, quae non sibi <lb/>
            tantum contemtui essent, sed etiam ipsi uulgo despicienda <lb/>
            uiderentur, nisi tacerentur. Ego ista conicere putari debui, <lb/>
            x nisi euidenter alio loco ipse diceret de religionibus loquens <lb/>
            multa esse uera, quae non modo uulgo scire non sit utile, <lb n="20"/>
            sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare populum expediat, <lb/>
            et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parietibusque <lb/>
            clausisse. Hic certe totum consilium prodidit uelut <lb/>
            sapientium, per quos ciuitates et populi regerentur. Hac tamen <lb/>
            fallacia miris modis maligni daemones delectantur,, qui et<lb n="25"/>
            deceptores- et deceptos pariter possident, a quorum dominatione <lb/>
            non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum. 
</p><p>Dicit etiam idem auctor acutissimus adque doctissimus,

<note type="footnote"><hi rend="intraline">nio </hi><lb/>
            2 opinibus <hi rend="italic">a</hi> suasione <hi rend="italic">p</hi> 5 ludos // scaen., et <hi rend="italic">eras., C</hi> 10 eorum] <lb/>
            deorum <hi rend="italic">a</hi> 11 dicaturum e 12 numinum a 13 hystoriam <hi rend="italic">L</hi> A; istor. <lb/>
            C1 15 dispicere <hi rend="italic">et l</hi>. 17 dispicienda <hi rend="italic">a</hi> 18 pu/tari, <hi rend="italic">ex</hi> portari ut ui- <lb/>
            <hi rend="italic">detur correctum, C</hi> debuit A2 19 multa loquens multa e 24 ac C\' <lb/>
            25 miseris <hi rend="italic">a</hi> 29 idem <hi rend="italic">om. Ll</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="205"/>
            quod hi soli ei uideantur animum aduertisse quid esset Deus. <lb/>
            qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum <lb/>
            gubernantem, ac per hoc, etsi nondum tenebat quod ueritas <lb/>
            habet (Deus enim uerus non anima, sed animae quoque est <lb/>
            effector et conditor), tamen si contra praeiudicia consuetudinis <lb n="5"/>
            liber esse posset, unum Deum colendum fateretur adque suaderet, <lb/>
            motu ac ratione mundum gubernantem, ut ea cum illo <lb/>
            de hac re quaestio remaneret, quod eum diceret esse animam, <lb/>
            non potius et animae creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos <lb/>
            plus annos centum et septuaginta deos sine simulacro coluisse. <lb n="10"/>
            &lt;Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius di obseruarentur.) <lb/>
            Cui sententiae suae testem adhibet inter cetera etiam gentem <lb/>
            Iudaeam; nec dubitat eum locum ita concludere, ut dicat, qui <lb/>
            primi simulacra deorum populis posuerunt, eos ciuitatibus suis <lb/>
            et metum demsisse et errorem addidisse, prudenter existimans <lb n="15"/>
            deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. Quod <lb/>
            uero non ait \'errorem tradiderunt\', sed \'addiderunt\', iam <lb/>
            utique fuisse etiam sine simulacris uult intellegi errorem. <lb/>
            Quapropter cum solos dicit animaduertisse quid esset Deus, <lb/>
             qui eum crederent animam mundum gubernantem, castiusque <lb n="20"/>
            existimat sine simulacris obseruari religionem, quis non uideat <lb/>
            quantum propinquauerit ueritati? Si enim aliquid contra uetustatem <lb/>
            tanti posset erroris, profecto et unum Deum, a quo <lb/>
            mundum crederet gubernari, et sine simulacro colendum esse <lb/>
             censeret; adque in tam proximo inuentus facile fortasse de <lb n="25"/>
            animae mutabilitate commoneretur, ut naturam potius incommutabilem, <lb/>
            quae ipsam quoque animam condidisset, Deum <lb/>
            uerum esse sentiret. Haec cum ita sint, quaecumque tales

<note type="footnote"> 1 ei <hi rend="italic">om</hi>. A2p a nidebantur <hi rend="italic">L</hi> A animum aduertiase <hi rend="italic">L</hi> A1; animo <lb/>
            ada. <hi rend="italic">p;</hi> animaduertisse AJ <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 2 crediderint A1 3 guuernantem <lb/>
            <hi rend="italic">L //si,</hi> et <hi rend="italic">eras.,</hi> A 4 haberet <hi rend="italic">p</hi> est quoque <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            5 affector <hi rend="italic">C</hi> 6 liuer <hi rend="italic">L</hi> 7 guuern. <hi rend="italic">L</hi> cum <hi rend="italic">radendo ex</hi> quum <hi rend="italic">corr. L</hi> <lb/>
            10 LXX. IA 12 cuius <hi rend="italic">q</hi> athibet <hi rend="italic">LA</hi> etiam <hi rend="italic">om. Ll</hi> 13 loquum <lb/>
            L1 14 primij, f <hi rend="italic">eras., C</hi> 16 in <hi rend="italic">om. e</hi> 18 intellegi uult <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            20 guuern. <hi rend="italic">L</hi> 23 possit At 24 simulacrum Cl colendum, <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            credendum, e </note> <lb/>
             
<pb n="206"/>
            uiri in suis litteris multorum deorum ludibria posuerunt, confiteri <lb/>
            ea potius occulta Dei uoluntate conpulsi sunt quam persuadere <lb/>
            conati. Si qua igitur a nobis inde testimonia proferuntur, <lb/>
            ad eos redarguendos proferuntur, qui nolunt aduertere <lb/>
            de quanta et quam maligna daemonum potestate nos liberet<lb n="5"/>
            singulare sacrificium tam sancti sanguinis fusi et donum <lb/>
            spiritus inpertiti. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>