CAPUT XXXI. De opinionibus Varronis, qui reprobata persuasione populari, licet ad notitiam ueri Dei non pel\'uenerit, unum tamen Deum colendum esse censuerit. Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus diuinis ludos scaenicos, quamuis non indicio proprio, posuisse, cum ad deos colendos multis locis uelut religiosus hortetur, nonne ita confitetur non se illa iudicio suo sequi, quae ciuitatem Romanam instituisse commemorat, ut, si eam ciuitatem nouam constitueret, ex naturae potius formula deos nominaque eorum se fuisse dedicaturum non dubitet confiteri? Sed iam quoniam in uetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere se dicit, et ad eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos magis colere quam despicere uulgus uelit. Quibus uerbis homo acutissimus satis indicat non se aperire omnia, quae non sibi tantum contemtui essent, sed etiam ipsi uulgo despicienda uiderentur, nisi tacerentur. Ego ista conicere putari debui, x nisi euidenter alio loco ipse diceret de religionibus loquens multa esse uera, quae non modo uulgo scire non sit utile, sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare populum expediat, et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parietibusque clausisse. Hic certe totum consilium prodidit uelut sapientium, per quos ciuitates et populi regerentur. Hac tamen fallacia miris modis maligni daemones delectantur,, qui et deceptores- et deceptos pariter possident, a quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum. Dicit etiam idem auctor acutissimus adque doctissimus, nio 2 opinibus a suasione p 5 ludos // scaen., et eras., C 10 eorum] deorum a 11 dicaturum e 12 numinum a 13 hystoriam L A; istor. C1 15 dispicere et l . 17 dispicienda a 18 pu/tari, ex portari ut ui- detur correctum, C debuit A2 19 multa loquens multa e 24 ac C\' 25 miseris a 29 idem om. Ll quod hi soli ei uideantur animum aduertisse quid esset Deus. qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem, ac per hoc, etsi nondum tenebat quod ueritas habet (Deus enim uerus non anima, sed animae quoque est effector et conditor), tamen si contra praeiudicia consuetudinis liber esse posset, unum Deum colendum fateretur adque suaderet, motu ac ratione mundum gubernantem, ut ea cum illo de hac re quaestio remaneret, quod eum diceret esse animam, non potius et animae creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos plus annos centum et septuaginta deos sine simulacro coluisse.