<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><ab><title type="sub">Qualia de dis gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur. </title></ab><p>Cicero augur inridet auguria et inridet homines corui et <lb/>
            corniculae uocibus uitae consilia moderantes. Sed iste Academicus, <lb/>
            qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui <lb/>
            habeat ullam in his rebus auctoritatem. Disputat aput eum <lb/>
            Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro,<lb n="10"/>
            et cum ipse superstitiones ex natura rerum uelut physicas et <lb/>
            philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simulacrorum <lb/>
            et opinionibus fabulosis ita loquens: \'Videtisne igitur, <lb/>
            ut a physicis rebus bene adque utiliter inuentis ratio sit tracta <lb/>
            ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones<lb n="15"/>
            erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. <lb/>
            Et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque <lb/>
            noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque <lb/>
            traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. Nam et <lb/>
            perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates<lb n="20"/>
            aegritudines iracundias. Nec uero, ut fabulae ferunt, <lb/>
            di bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut aput Homerum, <lb/>
            \'cum duos exercitus contrarios alii di ex alia parte defenderent, <lb/>
            sed etiam (ut cum Titanis aut cum Gigantibus) sua propria

<note type="footnote"> 6 Diuin. II, 37 10 C. 28 22 II. XX, 67 sqq. </note>

<note type="footnote"> ea <lb/>
            1 Vt falsa uiuentibus <hi rend="italic">C in initio capitis XXX.;</hi> falsa ea uiuent. <hi rend="italic">e;</hi> <lb/>
            false uiuent. at; falsa a uiuent. a2 2 uibentibus <hi rend="italic">L</hi> 6 <hi rend="italic">ante</hi> Cicero <lb/>
            <hi rend="italic">in</hi> C <hi rend="italic">correctoris manu sup. lin. exstat</hi> dv, superscriptum <hi rend="italic">fortasse tit <lb/>
            sequentia cum antecedentibus uerbis</hi> ut falsa cett., <hi rend="italic">coniungerentur</hi> anguris <lb/>
            ridet <hi rend="italic">e</hi> inridet auguria et inridet <hi rend="italic">LA 1 p;</hi> inrid. aug. et reprehendit <lb/>
            A2 <hi rend="italic">C rell</hi>. v Domb. 10 Quintus <hi rend="italic">mei codd.;</hi> Q. <hi rend="italic">v Domb</hi>. ual- <lb/>
            <lb/>
            bus <hi rend="italic">L</hi> 15<hi rend="intraline">n</hi> fictos <hi rend="italic">L,</hi> finctos A 17 Formae etenim <hi rend="italic">a</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> nestitus <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 19 inuechilitatis <hi rend="italic">L</hi> A* 20 perturuatis <hi rend="italic">L</hi> 22 ornerum <lb/>
            <hi rend="italic">I</hi>. A1 23 ex alia <hi rend="italic">L</hi> AC <hi rend="italic">at dejpt?;</hi> alia ex <hi rend="italic">Domb.;</hi> ex altera q </note> <lb/>
             
<pb n="203"/>
            bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et <lb/>
            plena sunt uanitatis summaeque leuitatis.\' Ecce interim quae <lb/>
            confitentur qui defendunt deos gentium. Deinde cum haec ad <lb/>
            superstitionem pertinere dicat, ad religionem uero, quae ipse <lb/>
            secundum Stoicos uidetur docere: *non enim philosophi solum, <lb n="5"/>
            inquit, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione <lb/>
            separauerunt; nam qui totos dies precabantur, inquit, et immolabant, <lb/>
            ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt <lb/>
            appellati.) Quis non intellegat eum conari, dum consuetudinem <lb/>
            ciuitatis timet, religionem laudare maiorum eamque a superstitione <lb n="10"/>
            uelle seiungere, sed quo modo id possit non inuenire? <lb/>
            Si enim a maioribus illi sunt appellati superstitiosi, qui totos <lb/>
            dies precabantur et immolabant, numquid et illi, qui instituerunt <lb/>
            (quod iste reprehendit) deorum simulacra diuersa <lb/>
            aetate et ueste distincta, deorum genera coniugia cognationes? <lb n="15"/>
            Haec utique cum tamquam superstitiosa culpantur, inplicat <lb/>
            ista culpa maiores talium simulacrorum institutores adque <lb/>
            cultores; inplicat et ipsum, qui, quantolibet eloquio se in <lb/>
            libertatem nitatur euoluere, necesse habebat ista uenerari; nec <lb/>
            quod in hac disputatione disertus insonat, muttire auderet in <lb n="20"/>
            populi contione. Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro <lb/>
            gratias, non caelo et terrae, sicut iste disputat, sed ei qui <lb/>
            fecit caelum et terram, qui has superstitiones, quas iste <lb/>
            Balbus uelut balbutiens uix reprehendit, per altissimam Christi <lb/>
             humilitatem, per apostolorum praedicationem, per fidem martyrum <lb n="25"/>
            pro ueritate morientium et cum ueritate uiuentium non solum <lb/>
            in cordibus religiosis, uerum etiam in aedibus superstitiosis <lb/>
            libera suorum seruitute subuertit.

<note type="footnote"> 2 banitatis L1 7 separauerunt <hi rend="italic">a b de p q\'O Domb</hi>. separauerant <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> At <hi rend="italic">C;</hi> praecab. <hi rend="italic">L1 C</hi> 10 a <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 13 immolauant <hi rend="italic">L</hi> 14 repraehendit <lb/>
            <hi rend="italic">L C; h</hi>repraendit A 15 genera <hi rend="italic">rnp. lin. L</hi> 16 cum <hi rend="italic">sup. <lb/>
             lin. C</hi> 19 liuertatem <hi rend="italic">L</hi> habebat <hi rend="italic">JJ</hi> A2; habebit <hi rend="italic">L2</hi> At 28 terra Ll <lb/>
            24 ualbus <hi rend="italic">L</hi> A ualbutiens <hi rend="italic">L</hi> A repraeh. <hi rend="italic">I,</hi> A <hi rend="italic">C</hi> 25 martbyrum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            26 uibentium <hi rend="italic">L</hi> 27 supterstitiosis A 28 uirtute e </note>
</p><pb n="204"/></div></div></div></body></text></TEI>