<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">An latitudo imperii, quae non nisi bellis ad adquiritur, in bonis siue sapientium habenda sit siue felicium. </title></ab><p>Iam itaque uideamus, quale sit quod tantam latitudinem <lb n="5"/>
            ac diuturnitatem imperii Romani illis dis audent tribuere, <lb/>
            quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium <lb/>
            hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam <lb/>
            uellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, <lb/>
            cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in <lb n="10"/>
            bellicis cladibus et in sanguine ciuili uel hostili, tamen humano <lb/>
            cum tenebroso timore et cruenta cupiditate uersantium, ut <lb/>
            uitrea laetitia conparetur fragiliter splendida, cui timeatur <lb/>
            horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac <lb/>
            magnitudine uelle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non <lb n="15"/>
            uanescamus inani uentositate iactati adque obtundamus intentionis <lb/>
            aciem altisonis uocabulis rerum, cum audimus populos <lb/>
            regna prouincias; sed duos constituamus homines (nam singulus <lb/>
            quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum <lb/>
            est ciuitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi), <lb n="20"/>
            quorum duorum hominum unum pauperem uel potius <lb/>
            mediocrem, alium praediuitem cogitemus; sed diuitem timoribus <lb/>
            anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem, <lb/>
            numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum <lb/>
            contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patrimonium <lb n="25"/>
            suum in inmensum modum adque illis augmentis <lb/>
            curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem uero illum <lb/>
            re familiari parua adque succincta sibi sufficientem, carissimum <lb/>
            suis, cum cognatis uicinis amicis dulcissima pace gaudentem, <lb/>
            pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, uita <lb n="30"/>
            parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum

<note type="footnote"> 2 altitudo <hi rend="italic">a</hi> 3 in bono <hi rend="italic">p</hi> 5 altitudinem <hi rend="italic">Lx</hi> 9 uellem prius <hi rend="italic">L A;</hi> <lb/>
            pro u. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 12 tremore <hi rend="italic">a</hi> 14 magn. ac lat. <hi rend="italic">v</hi> 15 uelle <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            16 iactati adque] iactantiae neque e 21 paup. unum <hi rend="italic">v</hi> 22 praeuitem <lb/>
            Cl 25 hanelantem <hi rend="italic">L</hi> A; anheljante <hi rend="italic">a</hi> 26 sum Cl 29 cum <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. <lb/>
            Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita <lb/>
            in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis, <lb/>
            qua uigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur, <lb/>
            facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas. <lb n="5"/>
            Quapropter si uerus Deus colatur eique sacris ueracibus et <lb/>
            bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu \' <lb/>
            regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus <lb/>
            regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas <lb/>
            eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram<lb n="10"/>
            felicitatem, qua et ista uita bene agatur et postea percipiatur <lb/>
            aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis <lb/>
            praestatur quam rebus humanis; malorum uero regnum <lb/>
            magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum <lb/>
            maiore licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non<lb n="15"/>
            nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum <lb/>
            ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed <lb/>
            uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi seruiat, liber est; <lb/>
            malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, <lb/>
            sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum. De <lb n="20"/>
            quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim <lb/>
            quis, inquit, deuictus est, huic et seruus addictus <lb/>
            est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>