<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas uisa est indicari. </title></ab><p>Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse <lb/>
            dixerunt, quod paulo ante commemoraui, Martem et Terminum <lb/>
            et Iuuentatem nec Ioui regi deorum loco cedere uoluisse? <lb/>
            Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est <lb/>
            Romanam, nemini locum quem teneret daturam, Romanos<lb n="10"/>
            quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum, <lb/>
            iuuentutem etiam Romanam propter deam Iuuentatem <lb/>
            nemini esse cessuram. Videant ergo quo modo habeant istum <lb/>
            regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia <lb/>
            ista pro aduersario ponerent, cui non cedere pulchrum esset. <lb n="15"/>
            Quamquam haec si uera sunt, non habent omnino quid timeant <lb/>
            Non enim confessuri sunt, quod di cesserint Christo, qui Ioui <lb/>
            cedere noluerunt; saluis quippe imperii finibus Christo cedere <lb/>
            potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde credentium. <lb/>
            Sed antequam Christus uenisset in carne, antequam <lb n="20"/>
            denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus, <lb/>
            sed tamen postea quam factum est sub rege Tarquinio illud <lb/>
            auspicium, aliquotiens Romanus exercitus fusus est, hoc est <lb/>
            uersus in fugam, falsumque ostendit auspicium, quo Iuuentas <lb/>
            illa non cesserat Ioui, et gens Martia superantibus adque <lb n="25"/>
            inrumpentibus Gallis in ipsa Urbe contrita est, et termini <lb/>
            imperii deficientibus multis ad Hannibalem ciuitatibus in angustum <lb/>
            fuerant coartati. Ita euacuata est pulchritudo auspiciorum, <lb/>
            remansit contra Iouem contumacia, non deorum, sed

<note type="footnote"><lb/>
            4 felicitate <hi rend="italic">p</hi> 5 et stabil. <hi rend="italic">om. p</hi> 6 pulcerrimum <hi rend="italic">C</hi> 9 <hi rend="intraline">m</hi>artiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 tenerent e 12 Iuuentatem] inneritate e 14 eam <hi rend="italic">radendo</hi> in ei <lb/>
            <hi rend="italic">mutatum C;</hi> ei <hi rend="italic">e</hi> 16 quod <hi rend="italic">e</hi> 20 uenisset <hi rend="italic">L2A Cabdepakƒ <lb/>
            Domb.;</hi> ueniret <hi rend="italic">Ll qv</hi> 24 uersus om. e quod, d m. <hi rend="italic">rec.,</hi> A 27 ab <lb/>
            hannibale <hi rend="italic">e</hi> 28 pulcritudo <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="201"/>
            daemoniorum. Aliud est enim non cessisse, aliud unde cesseras <lb/>
            redisse. Quamquam et postea in orientalibus partibus Hadriani <lb/>
            uoluntate mutati sunt termini imperii Romani. Ille namque <lb/>
            tres prouincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, <lb/>
            Persarum concessit imperio, ut deus ille Terminus, qui Romanos <lb n="5"/>
            terminos secundum istos tuebatur et per illud pulcherrimum <lb/>
            auspicium loco non cesserat Ioui, plus Hadrianum regem <lb/>
            hominum quam regem deorum timuisse uideatur. Receptis <lb/>
            quoque alio tempore prouinciis memoratis nostra paene memoria <lb/>
            retrorsus Terminus cessit, quando Iulianus deorum illorum <lb n="10"/>
            oraculis deditus inmoderato ausu naues iussit incendi, quibus <lb/>
            alimonia portabatur; qua exercitus destitutus mox etiam ipso <lb/>
            hostili uulnere extincto in tantam est redactus inopiam, ut <lb/>
            inde nullus euaderet undique hostibus incursantibus militem <lb/>
            imperatoris morte turbatum, nisi placito pacis illic imperii <lb n="15"/>
            fines constituerentur, ubi hodieque persistunt, non quidem <lb/>
            tanto detrimento, quantum concesserat Hadrianus, sed media <lb/>
            tamen conpositione defixi. Uano igitur augurio deus Terminus <lb/>
            non cessit Ioui, qui cessit Hadriani uoluntati, cessit etiam <lb/>
            Iuliani temeritati et Iouiani necessitati. Uiderunt haec intelle- <lb n="20"/>
            <lb/>
            gentdores grauioresque Romani; sed contra consuetudinem <lb/>
            ciuitatis, quae daemonicis ritibus fuerat obligata, parum ualebant, <lb/>
            quia et ipsi, etiamsi illa uana esse sentiebant, naturae <lb/>
            tamen rerum sub unius ueri Dei regimine adque imperio <lb/>
             constitutae religiosum cultum, qui Deo debetur, exhibendum <lb n="25"/>
            putabant, seruientes, ut ait apostolus, creaturae potius <lb/>
            quam creatori, qui est benedictus in saecula. Huius <lb/>
            Dei ueri erat auxilium necessarium, a quo mitterentur sancti

<note type="footnote"> 26 Rom. 1, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 necesseras A\', concesseras tis 12 portauatur <hi rend="italic">L</hi> 14 militem... <lb/>
            turbatum <hi rend="italic">LA C1bdepk1</hi><hi rend="italic">v;</hi> milite ... turbato <hi rend="italic">Czagakzf Domb</hi>. 21 grauioresqae <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 22 daemonicis <hi rend="italic">codd.;</hi> daemoniacis v 23 etiamli, Ii <lb/>
            <hi rend="italic">sup</hi>. lin., <hi rend="italic">L</hi> 25 debel itar, ba (?) <hi rend="italic">eras., C</hi> 28 a quo] at a </note> <lb/>
             
<pb n="202"/>
            uiri et ueraciter pii, qui pro uera religione morerentur, ut <lb/>
            falsae a uiuentibus tollerentur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>