<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum. </title></ab><p>Nullo igitur modo di tales, qui talibus placantur uel potius <lb/>
            accusantur honoribus, ut maius sit crimen quod eis falsis <lb/>
            oblectantur, quam si de illis uera dicerentur, Romanum imperium <lb n="15"/>
            augere et conseruare potuissent. Hoc enim si possent, <lb/>
            Graecis potius donum tam grande conferrent, qui eos in <lb/>
            huiusce modi rebus diuinis, hoc est ludis scaenicis, honorabilius <lb/>
            digniusque coluerunt, quando et a morsibus poetarum, <lb/>
            quibus deos dilacerari uidebant, se non subtraxerunt, dando <lb n="20"/>
            eis licentiam male tractandi homines quos liberet, et ipsos <lb/>
            scaenicos non turpes iudicauerunt, sed dignos etiam praeclaris <lb/>
            honoribus habuerunt. Sicut autem potuerunt auream pecuniam <lb/>
            habere Romani, quamuis deum Aurinum non colerent: sic et <lb/>
             argenteam habere potuerunt et aeream, si nec Argentinum nec <lb n="25"/>
            eius patrem colerent Aesculanum, et sic omnia quae retexere <lb/>
            piget. Sic ergo et regnum inuito quidem Deo uero nullo modo <lb/>
            habere possent; dis uero istis falsis et multis ignoratis siue <lb/>
            contemtis adque illo uno cognito et fide sincera ac moribus <lb/>
             culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque

<note type="footnote"> I non <hi rend="italic">ante</hi> deputant <hi rend="italic">om</hi>. Ll <hi rend="italic">C1</hi> 4 iobem <hi rend="italic">L</hi> A 5 plurima a <lb/>
            6 Iouem <hi rend="italic">om. e</hi> a <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 8 quo <hi rend="italic">e</hi> colendum cum istis <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            19 colerunt Ll 20 tanto At 25 si non <hi rend="italic">q</hi> 26 patrem <hi rend="italic">om</hi>. it aesculanum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">a ab depq2v;</hi> Aescol. <hi rend="italic">Domb.;</hi> esculanium <hi rend="italic">qt</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="200"/>
            haberent, et post haec acciperent sempiternum, siue hic haberent <lb/>
            siue non haberent. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>