<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">De tribus generibus deorum, de quibus Scaeuola pontifex disputauit. </title></ab><p>Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam <lb/>
            disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum <lb/>
            a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum <lb/>
            genus nugatorium dicit esse, quod multa de dis fingantur <lb/>
            indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat <lb n="25"/>
            aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De <lb/>
            superuacuis non magna causa est; solet enim et a iuris peritis <lb/>
            dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae <lb/>
            prolata in multitudinem nocent ? (Haec, inquit, non esse deos

<note type="footnote"> 3 instaurare Al qui C\' 4 maligni e1 6 exibere A 11 placen <lb/>
            <lb/>
            bant IA <hi rend="italic">C a3b d e1 p q (1,1 k fv;</hi> placabant <hi rend="italic">ax e2 a2</hi> 12<hi rend="intraline">n</hi> fictis <hi rend="italic">L;</hi> factis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            13 diabulo <hi rend="italic">C</hi>. sub diabulo a serbiretur <hi rend="italic">L</hi> 14 disp!. tal. v 16 ita <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 19 de <hi rend="italic">ante</hi> quibus <hi rend="italic">om. C</hi> 21 litteras <hi rend="italic">L</hi> A\' <hi rend="italic">C</hi> &amp;1 <hi rend="italic">dp qj</hi> litteris <lb/>
            A2ab2e 25 habet Cl 28 nocet Z1 29 inquid L A C1 </note> <lb/>
             
<pb n="198"/>
            Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim <lb/>
            a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint.\' <lb/>
            Quid aliud? \'Quod eorum qui sint di non habeant ciuitates <lb/>
            uera simulacra, quod uerus Deus nec sexum habeat nec <lb/>
            aetatem nec definita corporis membra.\' Haec pontifex nosse <lb n="5"/>
            populos non uult; nam falsa esse non putat. Expedire igitur <lb/>
            existimat falli in religione ciuitates. Quod dicere etiam in <lb/>
            libris rerum diuinarum Varro ipse non dubitat. Praeclara <lb/>
            religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum ueritatem <lb/>
            qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur. <lb n="10"/>
            Poeticum sane deorum genus quur Scaeuola respuat, eisdem <lb/>
            litteris non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec <lb/>
            bonis hominibus conparentur, cum alium faciant furari, alium <lb/>
            adulterare, sic item aliquid aliter turpiter adque inepte dicere <lb/>
            ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis, <lb n="15"/>
            uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum <lb/>
            conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; <lb/>
            deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare: nihil denique <lb/>
            posse confingi miraculorum adque uitiorum, quod non ibi <lb/>
            reperiatur adque ab deorum natura longe absit.s o Scaeuola <lb n="20"/>
            pontifex maxime, ludos tolle, si potes; praecipe populis, ne <lb/>
            tales honores dis inmortalibus deferant, ubi crimina deorum <lb/>
            libeat mirari et quae fieri possunt placeat imitari. Si autem <lb/>
            tibi responderit populus: Vos nobis inportastis ista pontifices: <lb/>
            deos ipsos roga, quibus instigantibus ista iussistis, ne talia<lb n="25"/>
            sibi iubeant exhiberi. Quae si mala sunt et propterea nullo <lb/>
            modo de deorum maiestate credenda, maior est deorum iniuria, <lb/>
            de quibus inpune finguntur. Sed non te audiunt,

<note type="footnote"> 1 proditor C1 2 a <hi rend="italic">sup. lin. L;</hi> ab A 3 sunt e habebant <hi rend="italic">t</hi> <lb/>
            7 regione C1 ciuitatis <hi rend="italic">&lt;7 d; om</hi>. al 8 uarro ipse <hi rend="italic">codd.;</hi> ipse V. v <lb/>
            9 lineranduB <hi rend="italic">LA</hi> 12 nidilicet C 13 faciant <hi rend="italic">LAp;</hi> faciunt <hi rend="italic">C rell. v <lb/>
            Domb</hi>. 14 adulterari <hi rend="italic">Cl pl</hi> 15 ac] ant <hi rend="italic">qa</hi> 17 cycnum <hi rend="italic">C</hi> concunbat <lb/>
            C1 20 reppeJiatur A Ce ab eorum A1, a deorum A1 &lt; <lb/>
            <lb/>
            21<hi rend="intraline">t</hi> nealef, ne <hi rend="italic">et</hi> 1 in <hi rend="italic">ras. L</hi> 22 deferent 01 24 respondeat d; respondet <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> inportatiB <hi rend="italic">Ll</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="199"/>
            daemones sunt. praua docent, turpibus gaudent: non solum non <lb/>
            deputant iniuriam, si de illis ista fingantur, sed eam potius <lb/>
            iniuriam ferre non possunt, si per eorum sollemnia non agantur. <lb/>
            Iam uero si aduersus eos Ionem iuterpelles, maxime ob eam <lb/>
            causam, quia eius plura crimina ludis scaenicis actitantur: <lb n="5"/>
            nonne etiamsi Deum Iouem nuncupatis, a quo regitur totus <lb/>
            adque administratur hic mundus, eo illi fit a uobis maxima <lb/>
            iniuria, quod eum cum istis colendum putatis eorumque regem <lb/>
            esse perhibetis? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>