CAPUT XXVII. De tribus generibus deorum, de quibus Scaeuola pontifex disputauit. Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de dis fingantur indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De superuacuis non magna causa est; solet enim et a iuris peritis dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent ? (Haec, inquit, non esse deos 3 instaurare Al qui C\' 4 maligni e1 6 exibere A 11 placen bant IA C a3b d e1 p q (1,1 k fv; placabant ax e2 a2 12 n fictis L; factis b 13 diabulo C . sub diabulo a serbiretur L 14 disp!. tal. v 16 ita om. C 19 de ante quibus om. C 21 litteras L A\' C &1 dp qj litteris A2ab2e 25 habet Cl 28 nocet Z1 29 inquid L A C1 Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint.\' Quid aliud? \'Quod eorum qui sint di non habeant ciuitates uera simulacra, quod uerus Deus nec sexum habeat nec aetatem nec definita corporis membra.\' Haec pontifex nosse populos non uult; nam falsa esse non putat. Expedire igitur existimat falli in religione ciuitates. Quod dicere etiam in libris rerum diuinarum Varro ipse non dubitat. Praeclara religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum ueritatem qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur. Poeticum sane deorum genus quur Scaeuola respuat, eisdem litteris non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec bonis hominibus conparentur, cum alium faciant furari, alium adulterare, sic item aliquid aliter turpiter adque inepte dicere ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis, uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare: nihil denique posse confingi miraculorum adque uitiorum, quod non ibi reperiatur adque ab deorum natura longe absit.s o Scaeuola pontifex maxime, ludos tolle, si potes; praecipe populis, ne tales honores dis inmortalibus deferant, ubi crimina deorum libeat mirari et quae fieri possunt placeat imitari. Si autem tibi responderit populus: Vos nobis inportastis ista pontifices: deos ipsos roga, quibus instigantibus ista iussistis, ne talia sibi iubeant exhiberi. Quae si mala sunt et propterea nullo modo de deorum maiestate credenda, maior est deorum iniuria, de quibus inpune finguntur. Sed non te audiunt, 1 proditor C1 2 a sup. lin. L; ab A 3 sunt e habebant t 7 regione C1 ciuitatis <7 d; om . al 8 uarro ipse codd.; ipse V. v 9 lineranduB LA 12 nidilicet C 13 faciant LAp; faciunt C rell. v Domb . 14 adulterari Cl pl 15 ac] ant qa 17 cycnum C concunbat C1 20 reppeJiatur A Ce ab eorum A1, a deorum A1 < 21 t nealef, ne et 1 in ras. L 22 deferent 01 24 respondeat d; respondet a inportatiB Ll daemones sunt. praua docent, turpibus gaudent: non solum non deputant iniuriam, si de illis ista fingantur, sed eam potius iniuriam ferre non possunt, si per eorum sollemnia non agantur. Iam uero si aduersus eos Ionem iuterpelles, maxime ob eam causam, quia eius plura crimina ludis scaenicis actitantur: nonne etiamsi Deum Iouem nuncupatis, a quo regitur totus adque administratur hic mundus, eo illi fit a uobis maxima iniuria, quod eum cum istis colendum putatis eorumque regem esse perhibetis?