<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">De uno tantum colendo Deo, qui licet nomine ignoretur, tamen felicitatis dator esse sentitur. </title></ab><p>Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor <lb/>
            non nimis obduruit, persuadebimus fortasse quod uolumus. <lb/>
            Si enim iam humana infirmitas sensit non nisi ab aliquo deo <lb/>
            dari posse felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam <lb n="10"/>
            multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regem Iouem: <lb/>
            quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo <lb/>
            ipsius rei nomine, quam credebant ab illo dari, eum appellare <lb/>
            uoluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Ioue dari posse <lb/>
            felicitatem, quem iam colebant, sed utique ab illo, quem <lb n="15"/>
            nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. Confirmo <lb/>
            prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari <lb/>
            felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit. <lb/>
            Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non <lb/>
            sufficiat hic deus, cui non sufficit munus eius. Illi, inquam, <lb n="20"/>
            non sufficiat ad colendum Deus dator felicitatis, cui non <lb/>
            sufficit ad accipiendum ipsa felicitas. Cui autem sufficit (non <lb/>
            enim habet homo quid amplius optare debeat), seruiat uni <lb/>
            Deo datori felicitatis. Non est ipse, quem nominant Iouem. <lb/>
            Nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique alium <lb n="25"/>
            uel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis <lb/>
            inquirerent, neque ipsum Iouem cum tantis iniuriis colendum <lb/>
            putarent. Iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri <lb/>
            pulchri inpudicus amator et raptor.

<note type="footnote"> 1 quum <hi rend="italic">Ll</hi> 8 obdurauit A persuadeuimue <hi rend="italic">L</hi> 9 iam <hi rend="italic">m. 1 sup. <lb/>
            lin. L</hi> 12 eius nomen <hi rend="italic">v</hi> et ideo <hi rend="italic">edd</hi>. Mett. iMMitis <hi rend="italic">codicibus</hi> <lb/>
            13 qu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>quam <hi rend="italic">C</hi> appellare <hi rend="italic">Lab de p q v;</hi> appellari A <hi rend="italic">C</hi> 14 indicarunt <lb/>
            <hi rend="italic">a et sic ex coni. Domb.;</hi> indicant <hi rend="italic">q;</hi> iudicarunt <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C rell. v</hi> 19 repudientur <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> deorum <hi rend="italic">Ll</hi> 28 adultor <hi rend="italic">d;</hi> adulterator <hi rend="italic">edd</hi>. Mett. </note>

<note type="footnote"> 18* </note>
</p><pb n="196"/></div></div></div></body></text></TEI>