<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Qua ratione defendant pagani, quod inter deos colant ipsa dona diuina. </title></ab><p>Libet autem eorum considerare rationes. Usque adeone. <lb/>
            inquiunt, maiores nostros insipientes fuisse credendum est, ut <lb/>
            haec nescirent munera diuina esse, non deos? Sed quoniam <lb/>
            sciebant nemini talia nisi aliquo deo largiente concedi, quorum<lb n="20"/>
            deorum nomina non inueniebant, earum rerum nominibus appellabant <lb/>
            deos, quas ab eis sentiebant dari, aliqua uocabula inde <lb/>
            flectentes, sicut a bello Bellonam nuncupauerunt, non Bellum; <lb/>
            sicut a cunis Cuninam, non Cunam; sicut a segetibus Segetiam, <lb/>
            non Segetem, a pomis Pomonam, non Pomum: sicut a bubus <lb n="25"/>
            Bubonam, non Bouem: aut certe nulla uocabuli declinatione <lb/>
            sicut res ipsae nominantur, ut Pecunia dicta est dea, quae dat <lb/>
            pecuniam, non omnino pecunia dea ipsa putata est; ita Virtus. <lb/>
            quae dat uirtutem, Honor, qui honorem, Concordia, quae

<note type="footnote"> 1 ac] adque A 6 deor. falsor. v 8 dona Dei v 9 ea <hi rend="italic">om. C1</hi> <lb/>
            V <lb/>
            12 <hi rend="intraline">v</hi>lingit A 13 petet C1 21 adpellauant <hi rend="italic">L;</hi> adpellebant A1 22 deos <lb/>
            ... sentiebant <hi rend="italic">om</hi>. A1 uocauula <hi rend="italic">L</hi> 25 a pomis <hi rend="italic">L</hi> A &amp; <hi rend="italic">ep;</hi> sicut a <lb/>
            pom. <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 26 bobonam <hi rend="italic">e</hi> bobem <hi rend="italic">L</hi> 29 quia dat A </note> <lb/>
             
<pb n="195"/>
            concordiam, Victoria, quae dat uictoriam. Ita, inquiunt, cum <lb/>
            Felicitas dea dicitur, non ipsa quae datur, sed numen illud <lb/>
            adtenditur a quo felicitas datur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>