<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Felicitate, quam Romani, multorum ueneratores deorum, diu non coluerunt honore diuino, cum pro omnibus sola sufficeret. </title></ab><p>Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum uera sunt <lb n="5"/>
            et Felicitas dea est, quur non ipsa una quae coleretur constituta <lb/>
            est, quae posset uniuersa conferre et conpendio facere <lb/>
            felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix <lb/>
            fiat? Quur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos <lb/>
            principes Lucullus aedem constituit? Quur ipse Romulus <lb n="10"/>
            felicem cupiens condere ciuitatem non huic templum potissimum <lb/>
            struxit nec propter aliquid dis ceteris supplicauit, <lb/>
            quando nihil deesset, si haec adesset? Nam et ipse nec prius <lb/>
            rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam <lb/>
            non haberet. Ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum, <lb n="15"/>
            Iouem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si <lb/>
            quos alios? Ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, <lb/>
            Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, <lb/>
            inter quos etiam deam Cloacinam, Felicitate neglecta? Ut quid <lb/>
             Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta <lb n="20"/>
            turba uidere non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse <lb/>
            nouos Pauorem adque Pallorem propitiandos non introduceret, <lb/>
            si deam istam nosset aut coleret. Praesente quippe Felicitate <lb/>
            omnis pauor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus <lb/>
             aufugeret. <lb n="25"/>
            
</p><p>Deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe <lb/>
            lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo <lb/>
            grandius imperium quam felicius fuit? Nam quo modo ibi <lb/>
            esset uera felicitas, ubi uera non erat pietas? Pietas est <lb/>
             enim uerax ueri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum,

<note type="footnote"> 7 possit A 10 romulus <hi rend="italic">m. I ex</hi> romanus <hi rend="italic">corr. C</hi> 12 instruxit A <lb/>
            19 cloacinam <hi rend="italic">Aapqv;</hi> cluac. <hi rend="italic">C;</hi> cluatinam <hi rend="italic">d;</hi> clueacinam <hi rend="italic">e</hi> felicitatem <lb/>
            <hi rend="italic">C e</hi> 20 forte in tanta <hi rend="italic">mei codd., v;</hi> in tanta forte a <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            26 hoc <hi rend="italic">om</hi>. at iam <hi rend="italic">om. al</hi> 29 est <hi rend="italic">sup. lin</hi>. A enim est <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            30 l1erax A\'; uere At </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="192"/>
            quot daemoniorum. Sed et postea iam in deorum numerum <lb/>
            Felicitate suscepta magna bellorum ciuilium infelicitas subsecuta <lb/>
            est. An forte iuste est indignata Felicitas, quod et <lb/>
            tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius <lb/>
            inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cloacina et Pauor<lb n="5"/>
            et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed <lb/>
            crimina colentium? 
</p><p>Ad extremum si cum turba indignissima tanta dea colenda <lb/>
            uisa est, quur non uel inlustrius ceteris colebatur? Quis enim <lb/>
            ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in consilium<lb n="10"/>
            Iouis adhiberi, nec inter deos, quos selectos uocant, <lb/>
            Felicitas constituta eat? Templum aliquod ei fieret, quod et <lb/>
            loci sublimitate et operis dignitate praemineret. Quur enim <lb/>
            non aliquid melius quam ipsi Ioui? Nam quae etiam Ioui <lb/>
            regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit. <lb n="15"/>
            Et potior est felicitas regno. Nemo enim dubitat facile inueniri <lb/>
            hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem inuenitur, • <lb/>
            qui se nolit esse felicem. Ipsi ergo di si per auguria uel <lb/>
            quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur, <lb/>
            utrum uellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum<lb n="20"/>
            aedibus uel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes <lb/>
            maior adque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipse <lb/>
            Iuppiter cederet, ut ipsum uerticem collis Capitolini Felicitas <lb/>
            potius obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, <lb/>
            quod fieri non potest, qui esse uellet infelix. Nullo modo <lb n="25"/>
            omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt <lb/>
            tres di, Mars, Terminus et Iuuentas, qui maiori et regi \'suo <lb/>
            nullo modo cedere loco uoluerunt. Nam sicut habent eorum <lb/>
            litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari uellet eumque <lb/>
            locum, qui ei dignior aptiorque uidebatur, ab dis aliis cerneret

<note type="footnote"> III <lb/>
            1 quod Al 3 felicit. indign. A 5 clociana A; <hi rend="intraline">in</hi>cqacina <hi rend="italic">C</hi> 6 no- <lb/>
            <lb/>
            mina A1 10 <hi rend="intraline">tien </hi>conseD,tes <hi rend="italic">C;</hi> consentientes a 11 adiberi A I electos <lb/>
            A <hi rend="italic">Cl</hi> al <hi rend="italic">bl d e p nk f</hi> 16 inuenire <hi rend="italic">Cl</hi> 17 timeat se v 18 ago ria A\' <lb/>
            21 aedis A 24 felicit. resist. A 25 uelit A 27 qui maiori] <hi rend="italic">kinc<lb/>
             redit L</hi> 29 fabricari <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">b e p;</hi> fabricare <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="193"/>
            praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium <lb/>
            et credens eos tanto numini suoque principi uoluntate cessuros, <lb/>
            quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est. per <lb/>
            augurium quaesiuit, utrum concedere locum uellent Ioui; adque <lb/>
            ipsi inde cedere omnes uoluerunt praeter illos quos commemoraui, <lb n="5"/>
            Martem, Terminum, Iuuentatem; adque ideo Capitolium <lb/>
            ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris <lb/>
            signis, ut hoc uix homines doctissimi scirent. Nullo modo <lb/>
            igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, <lb/>
            Marte, Iuuentate contemtus est. Sed ipsi etiam, qui non cesserant <lb n="10"/>
            Ioui, profecto cederent Felicitati, quae illis regem fecerat <lb/>
            Iouem. Aut si non cederent, non id contemtu eius facerent, <lb/>
            sed quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent quam sine <lb/>
            illa in locis propriis eminere. 
</p><p>Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta <lb n="15"/>
            discerent ciues, unde omnis boni uoti petendum esset auxilium, <lb/>
            ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine <lb/>
            derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, <lb/>
            unius templum frequentaretur a ciuibus qui felices esse uellent, <lb/>
            quorum esset nemo qui nollet, adque ita ipsa a se ipsa <lb n="20"/>
            peteretur, quae ab omnibus petebatur. Quis enim aliquid ab <lb/>
            aliquo deo nisi felicitatem uelit accipere uel quod ad felicitatem <lb/>
            existimat pertinere? Proinde si felicitas habet in potestate <lb/>
            cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem <lb/>
            stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa <lb n="25"/>
            inpetrare? Hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam <lb/>
            \' loci dignitate debuerunt. Sicut enim aput ipsos legitur, Romani <lb/>
            ueteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribuebant, <lb/>
            coluerunt magis quam Iouem, ad quem diurna fulmina

<note type="footnote"> 2 nomini <hi rend="italic">ex I</hi> principi, <hi rend="italic">m. rec. superscripto</hi> ioui, A 4 loco <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            5 commemorabi <hi rend="italic">L</hi> 6 ideo] deo <hi rend="italic">Cl;</hi> eide <hi rend="italic">e</hi> 7 instructum <hi rend="italic">01</hi> 10 marte <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. A1 iubentate <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L;</hi> iuuenta <hi rend="italic">al; iuucntute</hi> oa 11 profecto <lb/>
            ...... Iouem <hi rend="italic">om</hi>. bl fecerit <hi rend="italic">d;</hi> faceret <hi rend="italic">p</hi> 12 non ideo A <lb/>
            non ad contempto e2 facerent] fugerent <hi rend="italic">p</hi> 13 uel obscuri <hi rend="italic">e q</hi> <lb/>
            19 cibibus <hi rend="italic">L</hi> 22 uelit.... felicitatem <hi rend="italic">om. Cx</hi> ad infelicitatem <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            25 possit <hi rend="italic">C</hi> ipsa/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> \' 27 romanos <hi rend="italic">01</hi> 29 flumina A1 </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Bectio V pare I. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb/>
             
<pb n="194"/>
            pertinerent. Sed postquam Ioui templum insigne ac sublime <lb/>
            constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo <lb/>
            confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen, quod audire <lb/>
            iam non potest, se saltem legisse meminerit. Si autem felicitas <lb/>
            dea non est, quoniam, quod uerum est, munus est Dei: ille<lb n="5"/>
            Deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum <lb/>
            multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo <lb/>
            uana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius <lb/>
            ea dona sunt, obstinatione superbae uoluntatis offendens. Sic <lb/>
            enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem<lb n="10"/>
            colit et Deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere <lb/>
            non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui <lb/>
            uerum habet, non petit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>