<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur conlatam esse Romanis. </title></ab><p rend="script">Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat <lb/>
            praestare se ciuibus suis, quia non solum \'commemorat deos,<lb n="10"/>
            quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad <lb/>
            quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis <lb/>
            alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus <lb/>
            ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, <lb/>
            si nescias eum ualetudini opitulari, adque ita ignores quur ei<lb n="15"/>
            debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine adfirmat dicens, <lb/>
            non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse, si <lb/>
            ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid <lb/>
            utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem ducem, <lb/>
            quem doctorem; eo modo nulli dubium esse adserens ita <lb n="20"/>
            esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus <lb/>
            uim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. (Ex eo <lb/>
            enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum aduocare <lb/>
            adque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, <lb/>
            et optemus a Libero aquam, a Lymphis uinum\'. Magna sane <lb n="25"/>
            utilitas. Quis non huic gratias ageret, si uera monstraret, et <lb/>
            si unum uerum Deum, a quo essent omnia bona, hominibus <lb/>
            colendum doceret?

<note rend="script" type="footnote"> 1 pellentur <hi rend="italic">Cl</hi> 4 ipsa <hi rend="italic">Aep Domb.;</hi> ipsam <hi rend="italic">Cab d q t)</hi> 9 ergo eat v <lb/>
            ol <lb/>
            benificio <hi rend="italic">C</hi> 10 u<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>ci,bus A 12 quemquam A; quem a1 12 inquid <lb/>
            At <hi rend="italic">C1;</hi> in <hi rend="italic">b adscriptum est</hi> narro homini <hi rend="italic">e</hi> 14 essescola/phium <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 i/ta, a <hi rend="italic">eras., C</hi> 16 affirmat al. simil. v 17 sed uiuere <hi rend="italic">sup. tin. C</hi> <lb/>
            18 pictor q; piscator at 19 adsum. adiut. A 23 inquit poterimus A <lb/>
            possimus scire inquit <hi rend="italic">q</hi> aduocare atque inuocare <hi rend="italic">a b de p q IX k f</hi> <lb/>
            aduoc. et inuoc. A; inuoc. atque (adque CI) aduoc. <hi rend="italic">C Domb</hi>. </note>
</p><pb n="191"/></div></div></div></body></text></TEI>