CAPUT XXII. De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur conlatam esse Romanis. Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se ciuibus suis, quia non solum \'commemorat deos, quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, si nescias eum ualetudini opitulari, adque ita ignores quur ei debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine adfirmat dicens, non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse, si ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem ducem, quem doctorem; eo modo nulli dubium esse adserens ita esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus uim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. (Ex eo enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum aduocare adque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, et optemus a Libero aquam, a Lymphis uinum\'. Magna sane utilitas. Quis non huic gratias ageret, si uera monstraret, et si unum uerum Deum, a quo essent omnia bona, hominibus colendum doceret? 1 pellentur Cl 4 ipsa Aep Domb.; ipsam Cab d q t) 9 ergo eat v ol benificio C 10 u ̣ι̣ ci,bus A 12 quemquam A; quem a1 12 inquid At C1; in b adscriptum est narro homini e 14 essescola/phium C 15 i/ta, a eras., C 16 affirmat al. simil. v 17 sed uiuere sup. tin. C 18 pictor q; piscator at 19 adsum. adiut. A 23 inquit poterimus A possimus scire inquit q aduocare atque inuocare a b de p q IX k f aduoc. et inuoc. A; inuoc. atque (adque CI) aduoc. C Domb .