<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">Quod unum non intellegentes Deum Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti. </title></ab><p rend="script">Has deas non ueritas, sed uanitas facit; haec enim ueri <lb/>
            Dei munera sunt, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est<lb n="5"/>
            uirtus et felicitas, quid aliud quaeritur? Quid ei sufficit, cui <lb/>
            uirtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda conplectitur <lb/>
            uirtus, omnia optanda felicitas. Si Iuppiter, ut haec <lb/>
            daret, ideo colebatur, quia, si bonum aliquid est latitudo regni <lb/>
            adque diuturnitas, ad eandem pertinet felicitatem: quur non <lb n="10"/>
            intellectum est dona Dei esse, non deas? Si autem putatae <lb/>
            sunt deae, saltem alia tanta deorum turba non quaereretur. <lb/>
            Consideratis enim officiis deorum dearumque omnium, quae <lb/>
            sicut uoluerunt pro sua opinatione finxerunt, inueniant si <lb/>
            possunt aliquid, quod praestari ab aliquo deo possit homini<lb n="15"/>
            habenti uirtutem, habenti felicitatem. Quid doctrinae uel a <lb/>
            Mercurio uel a Minerua petendum esset, cum uirtus omnia <lb/>
            secum haberet? Ars quippe ipsa bene recteque uiuendi uirtus <lb/>
            a ueteribus definita est. Unde ab eo, quod Graece <sic>Aperrj</sic> dicitur <lb/>
            uirtus, nomen artis Latinos traduxisse putauerunt. Sed si uirtus<lb n="20"/>
            non nisi ad ingeniosum posset uenire, quid opus erat deo <lb/>
            Catio patre, qui catos, id est acutos faceret, cum hoc posset <lb/>
            conferre felicitas? Ingeniosum quippe nasci felicitatis est, <lb/>
            unde, etiamsi non potuit a nondum nato coli dea Felicitas, <lb/>
            ut hoc ei conciliata donaret, conferret hoc parentibus eius <lb n="25"/>
            cultoribus suis, ut eis ingeniosi filii nascerentur. Quid opus <lb/>
            erat parturientibus inuocare Lucinam, cum, si adesset Felicitas, <lb/>
            non solum bene parerent, sed etiam bonos? Quid necesse erat

<note rend="script" type="footnote"> 2 Quod unum n. i. deum <hi rend="italic">Cp q Donrb.;</hi> Quod dona n. i. dei v uirtutem <lb/>
            <hi rend="italic">C q</hi> 3 et <hi rend="italic">om. C q</hi> 4 facit <hi rend="italic">codd.;</hi> fecit v 11 non <hi rend="italic">codd. excepto<lb/>
             a1, qui m</hi>. 1 quam <hi rend="italic">habet, quod Domb.2 recepit</hi> 14 opinatione <lb/>
            <hi rend="italic">Cab de p V;</hi> opinione <hi rend="italic">Aqa</hi> 15 quodj quos <hi rend="italic">C</hi> ab al. deo praest. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            ▼ <lb/>
            17 menerVa <hi rend="italic">C</hi> 19 <foreign xml:lang="grc">ἀρετὴ</foreign> (arete <hi rend="italic">codd.) om. a</hi> 20 lati nri duxisse, in <lb/>
            <hi rend="italic">marg.:</hi> at. lib. latinos transduxisse. <hi rend="italic">e</hi> traxisse at 21 possit A <lb/>
            27 erat] esset <hi rend="italic">q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="189"/>
            Opi deae commendare nascentes, deo Vaticano uagientes, deae <lb/>
            Cuninae iacentes, deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, <lb/>
            deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut <lb/>
            bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut <lb/>
            bona uellent; dis nuptialibus, ut bene coniugarentur, dis <lb n="5"/>
            agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi <lb/>
            diuae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, <lb/>
            deae Victoriae, ut uincerent; deo Honori, ut honorarentur, <lb/>
            deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius <lb/>
            Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam? Nam <lb n="10"/>
            ideo patrem Argentini Aesculanum posuerunt, quia prius aerea <lb/>
            pecunia in usu coepit esse, post argentea. Miror autem, quod <lb/>
            Argentinus non genuit Aurinum, quia et aurea subsecuta est. <lb/>
            Quem deum isti si haberent, sicut Saturno Iouem, ita et <lb/>
            patri Argentino et auo Aesculano Aurinum praeponerent. Quid <lb n="15"/>
            ergo erat necesse propter haec bona uel animi uel corporis <lb/>
            uel externa tantam deorum turbam colere et inuocare (quos <lb/>
            neque omnes commemoraui, nec ipsi potuerunt omnibus bonis <lb/>
            humanis minutatim singillatimque digestis deos minutos et <lb/>
             singulos prouidere), cum posset magno facilique conpendio <lb n="20"/>
            una dea Felicitas cuncta conferre, nec solum ad bona capienda <lb/>
            quisquam alius, sed neque ad depellenda mala quaereretur? <lb/>
            Quur enim esset inuocanda propter fessos diua Fessona, propter <lb/>
            hostes depellendos diua Pellonia, propter aegros medicus uel <lb/>
             Apollo uel Aesculapius uel ambo simul, quando esset grande <lb n="25"/>
            periculum? Nec deus Spiniensis, ut spinas ex agris eradicaret; <lb/>
            nec dea Rubigo, ut non accederet, rogaretur: una Felicitate <lb/>
            praesente et tuente uel nulla mala exorerentur, uel facillime

<note type="footnote"> 4 uolumino .. uolnminae a 7 fructeseae A2 <hi rend="italic">Cadp;</hi> fructae seae A1 <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            fructesae <hi rend="italic">a;</hi> fructereae <hi rend="italic">e;</hi> fructesse <hi rend="italic">q</hi> 8 honorino A 9 <hi rend="italic">sqq</hi>. aescolano <lb/>
            <hi rend="italic">01</hi> aseculano e 12 in usum A esse coepit <hi rend="italic">v</hi> 15 aeseculano <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            20 possit A 23 Quur] cum <hi rend="italic">C</hi> fessona <hi rend="italic">Cabpa\';</hi> fessonia <hi rend="italic">Ad e q v</hi> <lb/>
            24 medicos <hi rend="italic">C</hi> 25 aescolapius <hi rend="italic">Cl</hi> 26 spinensis <hi rend="italic">a</hi> a 27 rubigo A <hi rend="italic">C2<lb/>
             ab dpqv;</hi> robigo <hi rend="italic">01</hi> a <hi rend="italic">Domb.;</hi> robiga, ga <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">rescript., e</hi> 28 etuente, <hi rend="italic">ex; <lb/>
            re</hi><lb/>
            et ueniente es ut uel <hi rend="italic">e</hi> eIorerentur A1b1 kl; <hi rend="italic">exhorerenturp;</hi> exorrentur <lb/>
            <hi rend="italic">Cl;</hi> exorirentur <hi rend="italic">erasis superscriptis litteris</hi> re, C*; exorirentur A 2 <hi rend="italic">rell. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="190"/>
            pellerentur. Postremo quoniam de duabus istis deabus Virtute <lb/>
            et Felicitate tractamus: si felicitas uirtutis est praemium, non <lb/>
            dea, sed Dei donum est; si autem dea est, quur non dicatur <lb/>
            et uirtutem ipsa conferre, quando quidem etiam uirtutem <lb/>
            consequi felicitas magna est? <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>