CAPUT XXI. Quod unum non intellegentes Deum Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti. Has deas non ueritas, sed uanitas facit; haec enim ueri Dei munera sunt, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est uirtus et felicitas, quid aliud quaeritur? Quid ei sufficit, cui uirtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda conplectitur uirtus, omnia optanda felicitas. Si Iuppiter, ut haec daret, ideo colebatur, quia, si bonum aliquid est latitudo regni adque diuturnitas, ad eandem pertinet felicitatem: quur non intellectum est dona Dei esse, non deas? Si autem putatae sunt deae, saltem alia tanta deorum turba non quaereretur. Consideratis enim officiis deorum dearumque omnium, quae sicut uoluerunt pro sua opinatione finxerunt, inueniant si possunt aliquid, quod praestari ab aliquo deo possit homini habenti uirtutem, habenti felicitatem. Quid doctrinae uel a Mercurio uel a Minerua petendum esset, cum uirtus omnia secum haberet? Ars quippe ipsa bene recteque uiuendi uirtus a ueteribus definita est. Unde ab eo, quod Graece Aperrj dicitur uirtus, nomen artis Latinos traduxisse putauerunt. Sed si uirtus non nisi ad ingeniosum posset uenire, quid opus erat deo Catio patre, qui catos, id est acutos faceret, cum hoc posset conferre felicitas? Ingeniosum quippe nasci felicitatis est, unde, etiamsi non potuit a nondum nato coli dea Felicitas, ut hoc ei conciliata donaret, conferret hoc parentibus eius cultoribus suis, ut eis ingeniosi filii nascerentur. Quid opus erat parturientibus inuocare Lucinam, cum, si adesset Felicitas, non solum bene parerent, sed etiam bonos? Quid necesse erat 2 Quod unum n. i. deum Cp q Donrb.; Quod dona n. i. dei v uirtutem C q 3 et om. C q 4 facit codd.; fecit v 11 non codd. excepto a1, qui m . 1 quam habet, quod Domb.2 recepit 14 opinatione Cab de p V; opinione Aqa 15 quodj quos C ab al. deo praest. v ▼ 17 menerVa C 19 ἀρετὴ (arete codd.) om. a 20 lati nri duxisse, in marg.: at. lib. latinos transduxisse. e traxisse at 21 possit A 27 erat] esset q Opi deae commendare nascentes, deo Vaticano uagientes, deae Cuninae iacentes, deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut bona uellent; dis nuptialibus, ut bene coniugarentur, dis agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi diuae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, deae Victoriae, ut uincerent; deo Honori, ut honorarentur, deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam? Nam ideo patrem Argentini Aesculanum posuerunt, quia prius aerea pecunia in usu coepit esse, post argentea. Miror autem, quod Argentinus non genuit Aurinum, quia et aurea subsecuta est. Quem deum isti si haberent, sicut Saturno Iouem, ita et patri Argentino et auo Aesculano Aurinum praeponerent. Quid ergo erat necesse propter haec bona uel animi uel corporis uel externa tantam deorum turbam colere et inuocare (quos neque omnes commemoraui, nec ipsi potuerunt omnibus bonis humanis minutatim singillatimque digestis deos minutos et singulos prouidere), cum posset magno facilique conpendio una dea Felicitas cuncta conferre, nec solum ad bona capienda quisquam alius, sed neque ad depellenda mala quaereretur? Quur enim esset inuocanda propter fessos diua Fessona, propter hostes depellendos diua Pellonia, propter aegros medicus uel Apollo uel Aesculapius uel ambo simul, quando esset grande periculum? Nec deus Spiniensis, ut spinas ex agris eradicaret; nec dea Rubigo, ut non accederet, rogaretur: una Felicitate praesente et tuente uel nulla mala exorerentur, uel facillime 4 uolumino .. uolnminae a 7 fructeseae A2 Cadp; fructae seae A1 b; fructesae a; fructereae e; fructesse q 8 honorino A 9 sqq . aescolano 01 aseculano e 12 in usum A esse coepit v 15 aeseculano e 20 possit A 23 Quur] cum C fessona Cabpa\'; fessonia Ad e q v 24 medicos C 25 aescolapius Cl 26 spinensis a a 27 rubigo A C2 ab dpqv; robigo 01 a Domb.; robiga, ga m . 2 rescript., e 28 etuente, ex; re et ueniente es ut uel e eIorerentur A1b1 kl; exhorerenturp; exorrentur Cl; exorirentur erasis superscriptis litteris re, C*; exorirentur A 2 rell. v pellerentur. Postremo quoniam de duabus istis deabus Virtute et Felicitate tractamus: si felicitas uirtutis est praemium, non dea, sed Dei donum est; si autem dea est, quur non dicatur et uirtutem ipsa conferre, quando quidem etiam uirtutem consequi felicitas magna est?