<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">De Virtute et Fide, quas pagani templis et sacris honorauerunt praetermittentes alia bona, quae similiter colenda fuerint, si recte aliis diuinitas tribuebatur. </title></ab><p rend="script">Virtutem quoque deam fecerunt; quae quidem si dea esset, <lb/>
            multis fuerat praeferenda. Et nunc quia dea non est, sed

<note rend="script" type="footnote"> Ii <lb/>
            6 ma,colant A dea possit <hi rend="italic">codd.;</hi> p. d. v 10 nomini At <hi rend="italic">Cx</hi> 12 mulieris <lb/>
            A1 18 fortuitu <hi rend="italic">bqv</hi> accedit A 01 21 meritis bonis A 23 ut] <lb/>
            ▼ <lb/>
            et <hi rend="italic">e</hi> dedicanerint A 24 fincxisse A 27 alia enim bona <hi rend="italic">C</hi> 28 fuerint <lb/>
            <hi rend="italic">C;</hi> fuerunt <hi rend="italic">pqv</hi> aliis <hi rend="italic">Cp</hi><hi rend="italic">qv;</hi> illis <hi rend="italic">Domb. ex coni. Du<foreign xml:lang="grc">̈</foreign>gneri</hi> <lb/>
            trubuebatur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="187"/>
            donum Dei est, ipsa ab illo inpetretur, a quo solo dari potest, <lb/>
            et omnis falsorum deorum turba uanescet. Sed quur et Fides <lb/>
            dea credita est et accepit etiam ipsa templum et altare? Quam <lb/>
            quisquis prudenter agnoscit, habitaculum illi se ipsum facit. <lb/>
            Unde autem sciunt illi quid sit fides, cuius primum et maximum <lb n="5"/>
            officium est, ut in uerum credatur Deum? Sed quur <lb/>
            non suffecerat et Virtus? Nonne ibi est et Fides? Quando <lb/>
            quidem uirtutem in quattuor species distribuendam esse uiderunt, <lb/>
            prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam; et <lb/>
            quoniam et istae singulae species suas habent, in partibus <lb n="10"/>
            iustitiae fides est maximumque locum aput nos habet, quicumque <lb/>
            scimus quid sit, quod iustus ex fide uiuit. Sed <lb/>
            illos miror adpetitores multitudinis deorum, si fides dea est, <lb/>
            quare aliis tam multis deabus iniuriam fecerint praetermittendo <lb/>
            eas, quibus similiter aedes et aras dedicare potuerunt? Quur <lb n="15"/>
            temperantia dea esse non meruit, cum eius nomine nonnulli <lb/>
            Romani principes non paruam gloriam conpararint? Quur <lb/>
            denique fortitudo dea non est, quae adfuit Mucio. cum dexteram <lb/>
            porrexit in flammas; quae adfuit Curtio, cum se pro <lb/>
            patria in abruptam terram praecipitem dedit; quae adfuit Decio <lb n="20"/>
            patri et Decio filio, cum pro exercitu se uouerunt? si tamen <lb/>
            his omnibus uera inerat fortitudo, unde modo non agitur. Quare <lb/>
            prudentia, quare sapientia nulla numinum loca meruerunt? An <lb/>
            quia in nomine generali ipsius uirtutis omnes coluntur? Sic <lb/>
            ergo posset et unus Deus coli, cuius partes ceteri di putantur. <lb n="25"/>
            Sed in illa una uirtute et fides est et pudicitia, quae tamen <lb/>
            extra, in aedibus propriis altaria meruerunt.

<note type="footnote"> 12 Abac. 2, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 uanescet <hi rend="italic">C b2 P kl f*v;</hi> uanescat <hi rend="italic">b2 e q a2 k2;</hi> uaneecit A a at /\' 7 et <lb/>
            uirtus A; et <hi rend="italic">om. C</hi> reM. <hi rend="italic">v</hi> 9 et <hi rend="italic">om. Alb</hi> 10 et istae A <hi rend="italic">C alp qak;</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">ont. a7e ƒv</hi> habent... fides omn. At 12 quid sit <hi rend="italic">om. 01</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi>. 16 cum eius] cuius a 19 Curtio <hi rend="italic">om. e</hi> 22 inherat 01 <lb/>
            25 possit AIa ceteri deput. A1CIal 26 et <hi rend="italic">ante</hi> fides <hi rend="italic">om</hi>. A </note>
</p></div></div></div></body></text></TEI>