<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">De his, quae libro secundo et tertio continentur. </title></ab><p rend="script">Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus <lb/>
            eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram <lb/>
            referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque <lb n="5"/>
            occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa <lb/>
            ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, <lb/>
            antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia <lb/>
            procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra <lb/>
            religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in <lb n="10"/>
            secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus, <lb/>
            in secundo agentes de malis morum, quae mala uel sola uel <lb/>
            maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae <lb/>
            stulti sola perpeti exhorrent, corporis uidelicet externarumque <lb/>
            rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa uero mala non <lb n="15"/>
            dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et <lb/>
            quam pauca dixi de sola ipsa ciuitate adque eius imperio! <lb/>
            nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si <lb/>
            commemorare uoluissem et exaggerare illa mala, quae non <lb/>
            sibi inuicem homines faciunt, sicut sunt uastationes euersionesque <lb n="20"/>
            bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt <lb/>
            rebus, quae uno loco Apuleius breuiter stringit in eo libello <lb/>
            quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, <lb/>
            conuersiones et interitus habere? Namque inmodicis tremoribus <lb/>
            terrarum, ut uerbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas

<note type="footnote"> 23 C. 84 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 9 tribuerint <hi rend="italic">C</hi> declareret <hi rend="italic">e</hi> 10 sacreligis et i sacrilegiis <hi rend="italic">L</hi> A1 <lb/>
            13 malis <hi rend="italic">codd.; om. v</hi> 14 exorrent <hi rend="italic">L</hi> A 17 sola ipsa <hi rend="italic">LAC b P tJ;</hi> <lb/>
            sola illa <hi rend="italic">Domb.;</hi> illa sola <hi rend="italic">q</hi> 18 Quid <hi rend="italic">LA.Calbdepqkaif,v;</hi> Quod <lb/>
            es at <hi rend="italic">.Ii et sic Domb. mutata insequentiwn uerborum distinctione</hi> 21 bellantum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Domb.;</hi> bellantium <hi rend="italic">Cbepqv</hi> 22 brebiter <hi rend="italic">C</hi> perstringit <lb/>
            b1; astr. <hi rend="italic">q</hi> libello <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> libro <hi rend="italic">qv</hi> 24 et //euersiones, <lb/>
            <hi rend="italic">radendo ex</hi> et conners. <hi rend="italic">corr., a</hi> conuersationes <hi rend="italic">d</hi> et interitus <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            atque inter. v <hi rend="italic">in a m. rec. superscriptum est</hi> et Ifefionef et remiffionef <lb/>
            25 et <hi rend="italic">ex</hi> de m, <hi rend="italic">2 corr. C</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="164"/>
            urbes cum populis dicit; abruptis etiam imbribus prolutas <lb/>
            totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, <lb/>
            hospitibus adque aduenis fluctibus insulatas aliasque desidia <lb/>
            maris pedestri accessu peruias factas; uentis ac procellis <lb/>
            euersas esse ciuitates; incendia de nubibus emicasse, quibus<lb n="5"/>
            Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis <lb/>
            scaturrigines quasdam ac proluuiones easdem strages dedisse; <lb/>
            sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino <lb/>
            incendio per decliuia torrentis uice flammarum flumina cucurrisse. <lb/>
            Si haec adque huius modi, quae habet historia, unde<lb n="10"/>
            possem, colligere uoluissem, quando finissem, quae illis <lb/>
            temporibus euenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum <lb/>
            uana et uerae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam <lb/>
            me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam <lb/>
            Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in<lb n="15"/>
            cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint <lb/>
            hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et <lb/>
            fallendo nocuerint: unde nunc uideo mihi esse dicendum, et <lb/>
            magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia <lb/>
            daemonum, quos uelut deos colebant, quantum malorum inuexerit <lb n="20"/>
            moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca <lb/>
            iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi <lb/>
            opportunum uisum est, commendauimus, etiam in ipsis bellicis <lb/>
            malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum <lb/>
            honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis<lb n="25"/>
            malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum <lb/>
            oriri super bonos et malos et pluit super iustos <lb/>
            et iniustos.

<note type="footnote"> 14 p. 58, 12 26 bit. 5, 45 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 populus C1 abrutis A 2 re//giones, Ii <hi rend="italic">eras., C</hi> 7 ecaturrigines <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A C <hi rend="italic">al b p a. k f;</hi> scaturig. <hi rend="italic">a2 de q v</hi> prolnbiones <hi rend="italic">L</hi> A 8 ethnae <hi rend="italic">C e</hi> <lb/>
            11 in illie <hi rend="italic">a</hi> 12 ulla <hi rend="italic">L X</hi> Cl <hi rend="italic">a b2 ep q k I;</hi> nulla <hi rend="italic">CJ</hi> &amp;1 <hi rend="italic">da;</hi> illa <hi rend="italic">v</hi> 14 ob <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> quos m. <hi rend="italic">2. svp. lin., e</hi> 16 adiuber. <hi rend="italic">L</hi> A 17 hii <hi rend="italic">ZA</hi> 18 uideo <lb/>
            mihi <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">transpositione m. 2 in L notata;</hi> mihi uid. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 23 oportunum <lb/>
            <hi rend="italic">Cde</hi> commendauimus, <hi rend="italic">in margine:</hi> at comemorauimus A <lb/>
            24 solacium e1 </note>
</p><pb n="165"/></div></div></div></body></text></TEI>