<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Fortuna muliebri.\'</title></ab><p>Tantum sane huic uelut numini tribuunt, quam Fortunam<lb n="10"/>
            uocant, ut simulacrum eius, quod a matronis dedicatum est <lb/>
            et appellata est Fortuna muliebris, etiam locutum esse memoriae <lb/>
            memoriae commendauerint adque dixisse non semel, sed iterum, <lb/>
            quod eam rite matronae dedicauerint. Quod quidem si uerum, <lb/>
            sit, mirari nos non oportet. Non enim malignis daemonibus<lb n="15"/>
            etiam sic difficile est fallere, quorum artes adque uersutias <lb/>
            hinc potius isti aduertere debuerunt, quod illa dea locuta est, <lb/>
            quae fortuito accidit, non quae mentis uenit. Fuit enim <lb/>
            Fortuna loquax et muta Felicitas, ut quid aliud, nisi ut <lb/>
            homines recte uiuere non curarent conciliata sibi Fortuna,<lb n="20"/>
            quae illos sine ullis bonis meritis faceret fortunatos? Et certe <lb/>
            si Fortuna loquitur, non saltem muliebris, sed uirilis potius <lb/>
            loqueretur, ut non ipsae, quae simulacrum dedicauerunt, putarentur <lb/>
            tantum miraculum muliebri loquacitate finxisse. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>