<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">An, si Iouis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari. </title></ab><p>An forte dicunt, quod deam Victoriam Iuppiter mittat adque <lb/>
            illa tamquam regi deorum obtemperans ad quos iusserit ueniat <lb n="5"/>
            et in eorum parte considat? Hoc uere dicitur non de illo <lb/>
            Ioue, quem deorum regem pro sua opinione confingunt, sed <lb/>
            de illo uero rege saeculorum, quod mittat non Victoriam, quae <lb/>
            nulla substantia est, sed angelum suum et faciat uincere <lb/>
            quem uoluerit; cuius consilium occultum esse potest, iniquum<lb n="10"/>
            non potest. Nam si uictoria dea est, quur non deus est et <lb/>
            triumphus, et uictoriae iungitur uel maritus uel frater uel <lb/>
            filius? Talia quippe isti de dis opinati sunt, qualia si <lb/>
            poetae fingerent adque a nobis exagitarentur, responderent <lb/>
            isti ridenda esse figmenta poetarum, non ueris adtribuenda<lb n="15"/>
            numinibus; et tamen se ipsi non ridebant, cum talia deliramenta <lb/>
            non aput poetas legebant, sed in templis colebant. <lb/>
            Iouem igitur de omnibus rogarent, ei uni tantummodo supplicarent. <lb/>
            Non enim, quo misisset Victoriam, si dea est et sub <lb/>
            illo rege est, posset ei audere resistere et suam potius facere <lb n="20"/>
            uoluntatem.\'
</p></div></div></div></body></text></TEI>