<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">Quid fuerit quod Romani omnibus\'rebus et omnibus motibus deos singulos deputantes aedem Quietis extra portas esse uoluerunt. </title></ab><p rend="script">Miror autem plurimum, quod, cum deos singulos singulis <lb/>
            rebus et paene singulis motibus adtribuerent, uocauerunt <lb/>
            deam Agenoriam, quae ad agendum excitaret, deam Stimulam, <lb/>
            quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam, <lb/>
            quae praeter modum non moueret ac faceret hominem, ut ait <lb n="15"/>
            Pomponius, murcidum, id est nimis desidiosum et inactuosum, <lb/>
            deam Streniam, quae faceret strenuum, his omnibus dis et <lb/>
            deabus publica sacra facere susceperunt, Quietem uero appellantes, <lb/>
            quae faceret quietum, cum aedem haberet extra portam <lb/>
            Collinam, publice illam suscipere noluerunt. Utrum indicium <lb n="20"/>
            fuit animi inquieti, an potius ita significatum est, qui illam <lb/>
            turbam colere perseueraret non plane deorum, sed daemoniorum, <lb/>
            eum quietem habere non posse? ad quam uocat uerus <lb/>
            medicus dicens: Discite a me, quoniam mitis sum <lb/>
            et humilis corde, et inuenietis requiem animabus <lb n="25"/>
            uestris.

<note type="footnote"> 5 Apoc. 19, 16 24 Mt. 11, 29 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 haberet hic autem etiam ille <hi rend="italic">C rell. praeter</hi> A; haberet etiam ille <lb/>
            hic A; Hab. autem hic etiam ille v 9 depotantes <hi rend="italic">C</hi> 13 exercitaret <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 publica tufciP <hi rend="italic">C</hi> 21 /quieti, I <hi rend="italic">eraso, a</hi> an potius) etiam potius <lb/>
            C 23 ad quem A 24 accedite ad me, in <hi rend="italic">marg. m. 1:</hi> discite <lb/>
            a me, e quia \'<hi rend="italic">a q v</hi> </note> 
<pb n="184"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>