<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">An congruat bonis latius uelle regnare. </title></ab><p>Videant ergo ne forte non pertineat ad uiros bonos gaudere<lb n="5"/>
            de regni latitudine. Iniquitas enim eorum, cum quibus iusta <lb/>
            bella gesta sunt, regnum adiuuit ut cresceret, quod utique <lb/>
            paruum esset, si quies et iustitia finitimorum contra se bellum <lb/>
            geri nulla prouocaret iniuria ac sic felicioribus rebus humanis <lb/>
            omnia regna parua essent concordi uicinitate laetantia et ita<lb n="10"/>
            essent in mundo regna plurima gentium, ut sunt in urbe <lb/>
            domus plurimae ciuium. Proinde belligerare et perdomitis <lb/>
            gentibus dilatare regnum malis uidetur felicitas, bonis necessitas. <lb/>
            Sed quia peius esset, ut iniuriosi iustioribus dominarentur, <lb/>
            ideo non incongrue dicitur etiam ista felicitas. Sed procul <lb n="15"/>
            dubio felicitas maior est uicinum bonum habere concordem <lb/>
            quam uicinum malum subiugare bellantem. Mala uota sunt <lb/>
            optare habere quem oderis uel quem timeas, ut possit esse <lb/>
            quem uincas. Si ergo iusta gerendo bella, non inpia, non <lb/>
            iniqua, Romani imperium tam magnum adquirere potuerunt, <lb n="20"/>
            numquid tamquam aliqua dea colenda est eis etiam iniquitas <lb/>
            aliena? Multum enim ad istam latitudinem imperii eam cooperatam <lb/>
            uidemus, quae faciebat iniuriosos, ut essent cum <lb/>
            quibus iusta bella gererentur et augeretur imperium. Quur <lb/>
            autem et iniquitas dea non sit uel externarum gentium, si <lb n="25"/>
            Pauor et Pallor et Febris di Romani esse meruerunt? His <lb/>
            igitur duabus, id est aliena iniquitate et dea Victoria, dum <lb/>
            bellorum causas iniquitas excitat, Victoria eadem bella feliciter <lb/>
            terminat, etiam feriato Ioue creuit imperium. Quas enim hic <lb/>
            partes Iuppiter haberet, cum ea, quae possent beneficia eius <lb n="30"/>
            putari, di habentur, di uocantur, di coluntur, ipsi pro suis

<note type="footnote"> 9 rebus <hi rend="italic">om</hi>. A 18 possit esse <hi rend="italic">v et codd. praeter C;</hi> poesis liabere <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            partibus inuocantur? Haberet hic autem etiam ille aliquam <lb/>
            partem, si Regnum etiam ipse appellaretur, sicut appellatur illa <lb/>
            Victoria. Aut si regnum munus est Iouis, quur non et uictoria <lb/>
            munus eius habeatur? Quod profecto haberetur, si non lapis <lb/>
            in Capitolio, sed uerus rex regum et dominus dominantium <lb n="5"/>
            cognosceretur adque coleretur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>