<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Augmenta regnorum Ioui incongruenter adscribi, cum, si Victoria tor i ut uolunt dea est, ipsa huic negotio sola sufficeret. </title></ab><p>Hic primum quaero, quur non etiam ipsum regnum aliquis <lb n="20"/>
            deus est? Quur enim non ita sit, si Victoria dea est? Aut <lb/>
            quid ipso Ioue in hac causa opus est, si Victoria faueat sitque <lb/>
            propitia et semper eat ad illos, quos uult esse uictores? <lb/>
            Hac dea fauente et propitia, etiam Ioue uacante uel aliud <lb/>
            agente, quae gentes non subditae remanerent? quae regna non <lb n="25"/>
            cederent? An forte displicet bonis iniquissima inprobitate <lb/>
            pugnare et finitimos quietos nullamque iniuriam facientes ad

<note type="footnote"> 3 lascibus <hi rend="italic">L</hi> A 7 uibere <hi rend="italic">L</hi> 11 romanorum A1 13 dum <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            occupati sint] <hi rend="italic">inter haec uerba, quibus in L desinit fol. 92 p. v., et<lb/>
             uerba</hi> qui maiori, <hi rend="italic">quibus incipit fol</hi>. 93 <hi rend="italic">(p. 192, 27) intercidisae <lb/>
            quaternionem</hi> XVI. <hi rend="italic">in praefatione</hi> monui 17 inconuenienter <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            18 si ut uolunt dea S uictoria <hi rend="italic">p</hi> 20 deus aliquis v 24 uel propitia A <lb/>
            26 inprouitate A </note> <lb/>
             
<pb n="182"/>
            dilatandum regnum bello spontaneo prouocare? Plane si ita <lb/>
            sentiunt adprobo et laudo. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>