<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><ab><title type="sub">De his, qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei adserunt. </title></ab><p>Si autem sola animalia rationalia, sicut sunt homines, partes <lb/>
            Dei esse contendunt: non uideo quidem, si totus mundus <lb/>
            Deus est, quo modo bestias ab eius partibus separent; sed

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">post</hi> uno Mett. <hi rend="italic">editt. et Domb.1 inserunt inuitis libris mss</hi>. omnibus <lb/>
            supplicaretur 4 qum <hi rend="italic">L</hi> A 6 et priapus <hi rend="italic">Ale</hi> 9 esse dei <hi rend="italic">p</hi> putau. <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> 16 uibific. <hi rend="italic">L</hi> 17 uibent. <hi rend="italic">L</hi> nascendi <hi rend="italic">codd. excepto q;</hi> nascentis <lb/>
            <hi rend="italic">q v</hi> 25 esse unius dei esse adserunt <hi rend="italic">C</hi> 27 rationabilia <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            29 deus est <hi rend="italic">L</hi> A; e. d. <hi rend="italic">C</hi> rel. <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            obluctari quid opus est? De ipso rationali animante, id est <lb/>
            homine, quid infelicius credi potest, quam Dei partem uapulare, <lb/>
            cum puer uapulat? Iam uero partes Dei fieri lasciuas, iniquas, <lb/>
            inpias adque omnino damnabiles quis ferre possit, nisi qui <lb/>
            prorsus insanit? Postremo quid irascitur eis, a quibus non <lb n="5"/>
            colitur, cum a suis partibus non colatur? Restat ergo ut <lb/>
            dicant omnes deos suas habere uitas, sibi quemque uiuere, <lb/>
            nullum eorum esse partem cuiusquam, sed omnes colendos <lb/>
            qui cognosci et coli possunt, quia tam multi sunt, ut omnes <lb/>
            non possint. Quorum Iuppiter quia rex praesidet, ipsum credo <lb n="10"/>
            ab eis putari regnum constituisse uel auxisse Romanum. Nam <lb/>
            si hoc ipse non fecit, quem alium deum opus tam magnum <lb/>
            potuisse adgredi credant, cum omnes occupati sint officiis et <lb/>
            operibus propriis, nec alter inruat in alterius? A rege igitur <lb/>
            deorum regnum hominum potuit propagari et augeri. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>