<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">De opinione eorum, qui Deum animam mundi et mundum corpus Dei esse putauerunt. </title></ab><p>Quid: illud nonne debet mouere acutos homines uel qualescumque <lb n="10"/>
            homines (non enim ad hoc ingenii opus est excellentia), <lb/>
            ut deposito studio contentionis adtendant, si mundi animus <lb/>
            Deus est eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum <lb/>
            animal constans ex animo et corpore, adque iste Deus est <lb/>
            sinu quodam naturae in se ipso continens omnia, ut ex ipsius<lb n="15"/>
            anima, qua uiuificatur tota ista moles, uitae adque animae <lb/>
            cunctorum uiuentium pro cuiusque nascendi sorte sumantur, <lb/>
            nihil omnino remanere, quod non sit pars Dei. Quod si ita <lb/>
            est, quis non uideat quanta inpietas et inreligiositas consequatur, <lb/>
            ut, quod calcauerit quisque, partem Dei calcet, et in <lb n="20"/>
            omni animante occidendo pars Dei trucidetur? Nolo omnia <lb/>
            dicere, quae possunt occurrere cogitantibus, dici autem sine <lb/>
            uerecundia non possunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>