<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De multis dis, quos doctiores paganorum unum eundemque Iouem esse defendunt. </title></ab><p rend="script">Quotlibet igitur physicis rationibus et disputationibus adserant: <lb/>
            modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, qui <lb n="10"/>
            uniuersam istam molem ex quattuor uel quot eis placet <lb/>
            elementis constructam adque conpactam inplet et mouet, <lb/>
            modo inde suas partes sorori et fratribus cedat; modo sit <lb/>
            aether, ut aerem Iunonem subterfusam desuper amplectatur; <lb/>
            modo totum simul cum aere sit ipse caelum, terram uero <lb n="15"/>
            tamquam coniugem eandemque matrem (quia hoc in diuinis <lb/>
            turpe non est) fecundis imbribus et seminibus fetet; modo <lb/>
            autem (ne sit necesse per cuncta discurrere) deus unus, de <lb/>
            quo multi a poeta nobilissimo dictum putant: <lb/>

<quote><l>deum namque ire per omnes </l><lb n="20"/><l>Terrasque tractusque maris caelumque profundum; </l><lb/></quote>
            ipse in aethere sit Iuppiter, ipse in aere Iuno, ipse in mari <lb/>
            Neptunus, in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra <lb/>
            Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta, <lb/>
            in fabrorum fornace Vulcanus, in sideribus sol et luna et <lb n="25"/>
            stellae, in diuinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Iano <lb/>
            initiator, in Termino terminator, Saturnus in tempore, Mars

<note type="footnote"> 21 Verg. Georg. IIII, 221 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 expectant <hi rend="italic">t</hi> 3 incrediuile <hi rend="italic">L</hi> A constantissime <hi rend="italic">L</hi> A* CJ pronar. <lb/>
            <hi rend="italic">L.A</hi>. 4 deorum <hi rend="italic">codd.;</hi> d. suorum v in honorem ... deorum <hi rend="italic">in<lb/>
             marg. e</hi> 7 doctiores <hi rend="italic">C;</hi> doctores <hi rend="italic">p qv</hi> 9 quotlibet <hi rend="italic">L;</hi> quodlibet <lb/>
            <hi rend="italic">ACa1depqakƒ Domb.;</hi> Quotquot libet a2v 11 quod A\' Crfe <lb/>
            14 supterfusam <hi rend="italic">C;</hi> superfusam <hi rend="italic">L</hi> A1 17 secundis <hi rend="italic">e</hi> 19 a <hi rend="italic">sup. lin. L <lb/>
            2: alterum</hi> ipse <hi rend="italic">om. Ci</hi> 24 inferior/e, f ut <hi rend="italic">uidetur eras., C;</hi> inferiori <hi rend="italic">e</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ans. opera Secto V par. I. </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb/>
             
<pb n="178"/>
            et Bellona in bellis, Liber in uineis, Ceres in frumentis, <lb/>
            Diana in siluis, Minerua in ingeniis; ipse sit postremo etiam <lb/>
            in illa turba quasi plebeiorum deorum; ipse praesit nomine <lb/>
            Liberi uirorum seminibus et nomine Liberae feminarum, ipse <lb/>
            sit Diespater, qui partum perducat ad diem; ipse sit dea<lb n="5"/>
            Mena, quam praefecerunt menstruis feminarum, ipse Lucina, <lb/>
            quae a parturientibus inuocetur; ipse opem ferat nascentibus <lb/>
            excipiendo eos sinu terrae et uocetur Opis, ipse in uagitu os <lb/>
            aperiat et uocetur deus Vaticanus; ipse leuet de terra et <lb/>
            uocetur dea Leuana, ipse cunas tueatur et uocetur Cunina;<lb n="10"/>
            non sit alius, sed ipse in illis deabus, quae fata nascentibus <lb/>
            canunt et uocantur Carmentes; praesit fortuitis uoceturque <lb/>
            Fortuna; in diua Rumina mammam paruulo inmulgeat, quia <lb/>
            rumam dixerunt ueteres mammam; in diua Potina potionem <lb/>
            ministret, in diua Educa escam praebeat; de pauore infantum<lb n="15"/>
            Pauentia nuncupetur, de spe, quae uenit, Venilia, de uoluptate <lb/>
            Volupia, de actu Agenoria; de stimulis, quibus ad nimium <lb/>
            actum homo inpellitur, dea Stimula nominetur; Strenia dea sit <lb/>
            strenuum faciendo, Numeria, quae numerare doceat, Camena, <lb/>
            quae canere; ipse sit et deus Consus praebendo consilia et<lb n="20"/>
            dea Sentia sententias inspirando; ipse dea Iuuentas, quae post <lb/>
            praetextam excipiat iuuenalis aetatis exordia; ipse sit et Fortuna <lb/>
            barbata, quae adultos barba induat (quos honorare noluerunt, <lb/>
            ut hoc qualecumque numen saltem masculum deum <lb/>
            uel a barba Barbatum, sicut a nodis Nodutum, uel certe non <lb n="25"/>
            Fortunam, sed quia barbas habet Fortunium nominarent;

<note rend="script" type="footnote"> 1 liuer LA <hi rend="italic">et sic l. 4</hi> 2 minerba <hi rend="italic">L A</hi> in <hi rend="italic">ante</hi> ingeniis OM. Cl <lb/>
            S pleueiorum <hi rend="italic">L</hi> A 4 Liberi... nomine <hi rend="italic">om. e</hi> 5 diefpater, ef <hi rend="italic">ex</hi> if <lb/>
            <hi rend="italic">corr., C;</hi> diis pater bl <hi rend="italic">d;</hi> dispater <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">b2 e;</hi> dispit <hi rend="italic">al;</hi> diespiter <hi rend="italic">a\'p q</hi> or . <lb/>
            7 parientibus <hi rend="italic">a</hi> 10 dea aleuana <hi rend="italic">L</hi> A\' leuana, lena in <hi rend="italic">ras. m. 2, C</hi> <lb/>
            Cunina <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">a b d p;</hi> dea Cun. <hi rend="italic">Ceqv Domb</hi>. 11 in deab. illis <hi rend="italic">v</hi> 13 rummina <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 15 in diua edulii qd esca <hi rend="italic">e</hi> duca C\' aefca <hi rend="italic">C\';</hi> aefcaf <hi rend="italic">C2</hi> <lb/>
            m <lb/>
            praebebat <hi rend="italic">C</hi> 19 strenum <hi rend="italic">Ll</hi> 20 praeuendo <hi rend="italic">L</hi> A 21 sententia <hi rend="italic">L,</hi> <lb/>
            sententiam A iubentas <hi rend="italic">IA;</hi> iuuenta <hi rend="italic">a</hi> 22 iuuenalis <hi rend="italic">codd.;</hi> inae. <lb/>
            nilis v ex/ordia, h <hi rend="italic">eras., C</hi> 25 uarbatum <hi rend="italic">L</hi> nodotum <hi rend="italic">LAC (I b <lb/>
            dep;</hi> nodatum <hi rend="italic">q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="179"/>
            ipse in Iugatino deo coniuges iungat, et cum uirgini uxori <lb/>
            zona soluitur, ipse inuocetur et dea Virginensis uocetur; ipse <lb/>
            sit Mutunus uel Tutunus, qui est aput Graecos Priapus: si <lb/>
            non pudet, haec omnia quae dixi et quaecumque non dixi <lb/>
            (non enim omnia dicenda arbitratus sum), hi omnes di deaeque <lb n="5"/>
            sit unus Iuppiter, siue sint, ut quidam uolunt, omnia ista <lb/>
            partes eius siue uirtutes eius, sicut eis uidetur, quibus eum <lb/>
            placet esse mundi animum, quae sententia uelut magnorum <lb/>
            multumque doctorum est. Haec si ita sunt (quod quale sit, <lb/>
            nondum interim quaero), quid perderent, si unum Deum colerent <lb n="10"/>
            prudentiore conpendio? Quid enim eius contemneretur, <lb/>
            cum ipse coleretur? Si autem metuendum fuit, ne praetermissae <lb/>
            siue neglectae partes eius irascerentur: non ergo, ut <lb/>
            uolunt, uelut unius animantis haec tota uita est, quae omnes <lb/>
            continet deos, quasi. suas uirtutes uel membra uel partes; sed <lb n="15"/>
            suam quaeque pars habet uitam a ceteris separatam, si praeter <lb/>
            alteram irasci altera potest, et alia placari, alia concitari. Si <lb/>
            autem dicitur omnes simul, id est totum ipsum Iouem, potuisse <lb/>
            offendi, si partes eius non etiam singillatim minutatimque colerentur, <lb/>
            stulte dicitur. Nulla quippe illarum praetermitteretur, <lb n="20"/>
            cum ipse unus, qui haberet omnia, coleretur. Nam ut alia <lb/>
            omittam, quae sunt innumerabilia, cum dicunt omnia sidera <lb/>
            partes Iouis esse et omnia uiuere adque rationales animas <lb/>
            habere, et ideo sine controuersia deos esse, non uident quam <lb/>
            multos non colant, quam multis aedes non construant, aras <lb n="25"/>
            non statuant, quas tamen paucissimis siderum statuendas <lb/>
            esse putauerunt et singillatim sacrificandum. Si igitur irascuntur, <lb/>
            qui non singillatim coluntur, non metuunt paucis placatis <lb/>
            toto caelo irato uiuere? Si autem stellas omnes ideo colunt, <lb/>
            quia in Ioue sunt quem colunt, isto conpendio possent in

<note rend="script" type="footnote"> 2 uirginensis <hi rend="italic">LApa;</hi> uirginiensis <hi rend="italic">C rell. v Domb,</hi> 4 pudeat A <lb/>
            6 eine <hi rend="italic">in marg. e</hi> 8 sentia <hi rend="italic">C\'</hi> 9 multorumque <hi rend="italic">b2</hi> sunt <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C<lb/>
             bdepq;</hi> sint <hi rend="italic">a v Domb</hi>. 16 sua!, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 20 illarum <hi rend="italic">codd</hi>. \\ <lb/>
            e <lb/>
            earum v 21 habet <hi rend="italic">G t1</hi> 23 esse,t <hi rend="italic">L</hi> 23. 29. <hi rend="italic">uibere LA</hi> 28 paucis <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> </note>

<note type="footnote"> 12* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="180"/>
            illo uno omnibus supplicare (sic enim nemo irasceretur, cum <lb/>
            in illo uno nemo contemneretur) potius quam cultis quibusdam <lb/>
            iusta irascendi causa illis, qui praetermissi essent, <lb/>
            multo numerosioribus praeberetur, praesertim cum eis de <lb/>
            superna sede fulgentibus turpi nuditate distentus praeponeretur <lb n="5"/>
            Priapus.-
</p></div></div></div></body></text></TEI>