<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">Quas opiniones secuti sint, qui diuersos deos diuersis mundi partibus praefecerunt. </title></ab><p rend="script">Quur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur \'soror <lb/>
            et coniux\'? Quia Iouem, inquiunt, in aethere accipimus, in <lb/>
            aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum <lb/>
            superius, alterum inferius. Non est -ergo ille, de quo dictum <lb n="15"/>
            est \'louis omnia plena\', si aliquam partem inplet et Iuno. <lb/>
            An uterque utrumque inplet, et ambo isti coniuges et in <lb/>
            duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Quur ergo <lb/>
            aether datur Ioui, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent: <lb/>
            quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? Et ne <lb n="20"/>
            ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno <lb/>
            Salacia, Plutoni Proserpina. Nam sicut inferiorem caeli partem, <lb/>
            id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia <lb/>
            et terrae inferiorem Proserpina. Quaerunt quem ad modum <lb/>
            sarciant fabulas, nec inueniunt. Si enim haec ita essent, tria <lb n="25"/>
            potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum ueteres <lb/>
            proderent, ut singula deorum coniugia diuiderentur singulis

<note type="footnote"> 12 Aen. I, 46 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 barro LA 5 barroni <hi rend="italic">L</hi> A.2 j barbaro Al 6 praemer. Ll C\' et <lb/>
            <hi rend="italic">om. Cl</hi> 8 et terrorem <hi rend="italic">C</hi> 12 illi etiam <hi rend="italic">codd. v;</hi> etiam illi <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            uno <hi rend="italic">Cl</hi> dicatur <hi rend="italic">codd.;</hi> dicitur v 13 inquit <hi rend="italic">Cl</hi> aere <hi rend="italic">Cl</hi> 14 se- <lb/>
            •of n <lb/>
            there <hi rend="italic">Cl</hi> et haec] et per jyf haec e 17 inplet, n m. <hi rend="italic">2, C</hi> 19 iobi <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A poatreIJld et ipsi, <hi rend="italic">superscripto</hi> ai, <hi rend="italic">C</hi> 21 ipsi <hi rend="italic">om. e</hi> 24 inferiorem <lb/>
            <hi rend="italic">otH. Cl</hi> 25 sarcin<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>ant A; saciant <hi rend="italic">e</hi> 27 in sing. L A </note> <lb/>
             
<pb n="175"/>
            elementis. Nunc uero omni modo adfirmauerunt aliud esse <lb/>
            aetherem, aliud aerem. Aqua uero siue superior siue inferior <lb/>
            utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut <lb/>
            aqua non sit? Et inferior terra quid aliud potest esso quam <lb/>
            terra quantalibet diuersitate distincta? Deinde ecce iam totus <lb n="5"/>
            in his quattuor uel tribus elementis corporeus conpletus est <lb/>
            mundus: Minerua ubi erit? quid tenebit? quid inplebit? <lb/>
            Simul enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista <lb/>
            filia non sit amborum. Aut si aetheris partem superiorem <lb/>
            Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod <lb n="10"/>
            de Iouis capite nata sit: quur non ergo ipsa potius deorum <lb/>
            regina deputatur, quod sit Ioue superior? An quia indignum <lb/>
            erat praeponere patri filiam? Quur non de Ioue ipso erga <lb/>
            Saturnum iustitia ista seruata est? An quia uictus est? Ergo <lb/>
            pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. <lb n="15"/>
            Ecce fabulis non credatur et de dis meliora sentiantur: quur <lb/>
            ergo non data est patri Iouis, etsi non sublimior, aequalis <lb/>
            certe sedes honoris? Quia Saturnus, inquiunt, temporis longitudo <lb/>
            est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex <lb/>
            deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. Quid enim <lb n="20"/>
            indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex <lb/>
            tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique <lb/>
            caelum et terra? nam hoc quoque in libris suis habent eorum <lb/>
            docti adque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de <lb/>
            philosophorum libris a Vergilio dictum est: <lb n="25"/>

<quote><l>Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether </l><lb/><l>Coniugis in gremium laetae descendit,</l><lb/></quote>



<note type="footnote">26 Georg. II, 325 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 distincta/, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 6 inpletus <hi rend="italic">C</hi> 7 minerba A <hi rend="italic">(in L litterae</hi> <lb/>
            erba <hi rend="italic">rescissae &lt;MM&lt;)</hi> quid implebit <hi rend="italic">in marg</hi>. A impleuit <hi rend="italic">L</hi> 10 mitt <lb/>
            <lb/>
            nerbam <hi rend="italic">L</hi> A 11 na <hi rend="italic">C</hi> 16 et de diis meliora sentiantur <hi rend="italic">corr. m. in <lb/>
            marg. C</hi> sent. meliora <hi rend="italic">v</hi> sentiatur <hi rend="italic">Ll</hi> 17 etsi] si <hi rend="italic">om. (J1 a 1</hi> <lb/>
            19 ergo <hi rend="italic">Z\'F;</hi> igitur <hi rend="italic">L2 C rell. v;</hi> igitur ergo A qui Sat. colunt <hi rend="italic">om</hi>. bl <lb/>
            27 gremium laetae LAabepqakƒv; grero. late <hi rend="italic">d;</hi> laetae grem. <hi rend="italic">a <lb/>
            Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="176"/>
            id est in gremium telluris aut terrae; quia et hic aliquas <lb/>
            differentias uolunt esse adque in ipsa terra aliud Terram, <lb/>
            aliud Tellurem, aliud Tellumonem putant, et hos omnes deos <lb/>
            habent suis nominibus appellatos, suis officiis distinctos, suis <lb/>
            aris sacrisque ueneratos. Eandem terram etiam matrem deum<lb n="5"/>
            uocant, ut iam poetae tolerabiliora confingant, si secundum <lb/>
            istorum non poeticos, sed sacrorum libros non solum Iuno, <lb/>
            \'soror et coniux), sed etiam mater est Iouis. Eandem terram <lb/>
            Cererem, eandem etiam Vestam uolunt, cum tamen saepius <lb/>
            Vestam non nisi ignem esse perhibeant pertinentem ad focos,<lb n="10"/>
            sine quibus ciuitas esse non potest, et ideo illi uirgines solere <lb/>
            seruire, quod sicut ex uirgine, ita nihil ex igne nascatur. <lb/>
            Quam totam uanitatem aboleri et extingui utique ab illo <lb/>
            oportuit, qui est natus ex uirgine. Quis enim ferat, quod, <lb/>
            cum tantum honoris et quasi castitatis igni tribuerint, aliquande<lb n="15"/>
            Vestam non erubescunt etiam Venerem dicere, ut <lb/>
            uanescat in ancillis eius honorata uirginitas? Si enim Vesta <lb/>
            Venus est, quo modo ei rite uirgines a Veneriis operibus abstinendo <lb/>
            seruierunt? An Veneres duae sunt, una uirgo, altera <lb/>
            mulier? An potius tres, una uirginum, quae etiam Vesta est, <lb n="20"/>
            alia coniugatarum, alia meretricum? Cui etiam Phoenices <lb/>
            donum dabant de prostitutione filiarum, antequam eas iungerent <lb/>
            uiris. Quae illarum est matrona Vulcani? Non utique <lb/>
            uirgo, quoniam habet maritum. Absit autem ut meretrix, ne <lb/>
            filio Iunonis et cooperario Mineruae facere uideamur iniuriam. <lb n="25"/>
            Ergo haec ad coniugatas intellegitur pertinere: sed eam nolumus <lb/>
            imitentur in eo quod fecit illa cum Marte. Rursus, <lb/>
            inquiunt, ad fabulas redis. Quae ista iustitia est, nobis

<note rend="script" type="footnote"> 2 terra aliud terra <hi rend="italic">LAC</hi> 4 suis officiis distinctos, anie nominibus <lb/>
            appellatos <hi rend="italic">C</hi> 5 matrem etiam <hi rend="italic">q</hi> deum <hi rend="italic">LACdp1q;</hi> deorum <hi rend="italic">abep2v</hi> <lb/>
            6 tolerauil. <hi rend="italic">L</hi> A configant <hi rend="italic">Lx</hi> 8 coniunx <hi rend="italic">C o2 e</hi> 9 cfl <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> qua <lb/>
            <hi rend="italic">corr. C</hi> 13 aboleri uanit. <hi rend="italic">v</hi> 15 tribuerent <hi rend="italic">C</hi> 18 esset <hi rend="italic">q</hi> quo <lb/>
            rite ei, <hi rend="italic">omisso</hi> modo, <hi rend="italic">q</hi> ueneriis A2 C ab <hi rend="italic">de;</hi> ueneris LAlp q; Veneut <lb/>
            m <lb/>
            reis v 22 iung. eas v 24 autem,eretrix <hi rend="italic">C</hi> 27 imitari, ari m. 2 in <lb/>
            <hi rend="italic">ras. C</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="177"/>
            suscensere, quod talia dicimus de dis eorum, et sibi non suscensere, <lb/>
            qui haec in theatris libentissime spectant crimina deorum <lb/>
            suorum? Et (quod esset incredibile, nisi contestatissime probaretur) <lb/>
            haec ipsa theatrica crimina deorum in honorem <lb/>
            instituta sunt eorundem deorum. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>