CAPUT X. Quas opiniones secuti sint, qui diuersos deos diuersis mundi partibus praefecerunt. Quur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur \'soror et coniux\'? Quia Iouem, inquiunt, in aethere accipimus, in aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum superius, alterum inferius. Non est -ergo ille, de quo dictum est \'louis omnia plena\', si aliquam partem inplet et Iuno. An uterque utrumque inplet, et ambo isti coniuges et in duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Quur ergo aether datur Ioui, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent: quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? Et ne ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno Salacia, Plutoni Proserpina. Nam sicut inferiorem caeli partem, id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia et terrae inferiorem Proserpina. Quaerunt quem ad modum sarciant fabulas, nec inueniunt. Si enim haec ita essent, tria potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum ueteres proderent, ut singula deorum coniugia diuiderentur singulis 12 Aen. I, 46 1 barro LA 5 barroni L A.2 j barbaro Al 6 praemer. Ll C\' et om. Cl 8 et terrorem C 12 illi etiam codd. v; etiam illi Domb . uno Cl dicatur codd.; dicitur v 13 inquit Cl aere Cl 14 se- •of n there Cl et haec] et per jyf haec e 17 inplet, n m. 2, C 19 iobi L A poatreIJld et ipsi, superscripto ai, C 21 ipsi om. e 24 inferiorem otH. Cl 25 sarcin ̣̇ ant A; saciant e 27 in sing. L A elementis. Nunc uero omni modo adfirmauerunt aliud esse aetherem, aliud aerem. Aqua uero siue superior siue inferior utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut aqua non sit? Et inferior terra quid aliud potest esso quam terra quantalibet diuersitate distincta? Deinde ecce iam totus in his quattuor uel tribus elementis corporeus conpletus est mundus: Minerua ubi erit? quid tenebit? quid inplebit? Simul enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista filia non sit amborum. Aut si aetheris partem superiorem Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod de Iouis capite nata sit: quur non ergo ipsa potius deorum regina deputatur, quod sit Ioue superior? An quia indignum erat praeponere patri filiam? Quur non de Ioue ipso erga Saturnum iustitia ista seruata est? An quia uictus est? Ergo pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. Ecce fabulis non credatur et de dis meliora sentiantur: quur ergo non data est patri Iouis, etsi non sublimior, aequalis certe sedes honoris? Quia Saturnus, inquiunt, temporis longitudo est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. Quid enim indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique caelum et terra? nam hoc quoque in libris suis habent eorum docti adque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de philosophorum libris a Vergilio dictum est: Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit, 26 Georg. II, 325 sq. 5 distincta/, m eras., C 6 inpletus C 7 minerba A (in L litterae erba rescissae