<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit. </title></ab><p rend="script">Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuuisse <lb/>
            creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani<lb n="5"/>
            portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, <lb/>
            quia Romanis multa sacra constituit. Illi uero homini pro <lb/>
            tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus <lb/>
            scisset inpendere et perniciosissima curiositate neglecta Deum <lb/>
            uerum uera pietate perquirere. Nunc autem non ei di contulerunt<lb n="10"/>
            illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si <lb/>
            otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occupatum <lb/>
            inuenerunt, tanto magis ipsi occupauerunt. Nam quid <lb/>
            ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi <lb/>
            ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si Domino<lb n="15"/>
            placuerit, suo diligentius disseretur loco. Modo autem quia <lb/>
            de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est <lb/>
            pax, sed Dei ueri beneficium est, plerumque etiam sicut <lb/>
            sol, sicut pluuia uitaeque alia subsidia super ingratos <lb/>
            et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum di illi Romae<lb n="20"/>
            uel Pompilio contulerunt, quur imperio Romano per ipsa <lb/>
            tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An <lb/>
            utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta <lb/>
            celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; <lb/>
            postea uero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. <lb n="25"/>
            Quid ergo est, quod illi quadraginta tres uel, ut alii <lb/>
            uolunt, triginta et nouem anni in tam longa pace transacti

<note type="footnote"> 16 L. VII c. 34I </note>

<note rend="script" type="footnote"> pom u <lb/>
            4 pilium <hi rend="italic">L;</hi> popilium A adiubiese <hi rend="italic">L</hi> A 5 et lani] etia <hi rend="italic">e</hi> 6 solent <lb/>
            <hi rend="italic">LA</hi> 14 mol/itus, I <hi rend="italic">eraso, L</hi> 15 barro <hi rend="italic">LA</hi> 16 suo disseretur <lb/>
            diligentius <hi rend="italic">Ll</hi> A 18 pai.... est <hi rend="italic">om. e</hi> 21 Pompilio] populo <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Clp</hi> <lb/>
            per ista <hi rend="italic">e</hi> 22 laudabilia (laudauil. <hi rend="italic">L) codd.;</hi> laudabiliora v 23 instruerentur <lb/>
            C 24 atque v<hi rend="italic">L</hi> A addeuantur <hi rend="italic">L</hi> A 26 tres <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> <lb/>
            27 XXX et VIIII <hi rend="italic">L;</hi> XXX &amp; IIII A; trig. et nouem <hi rend="italic">0 b de p k2 fj</hi> et\' <lb/>
            <hi rend="italic">om. q a. kl v Domb. <lb/>
            ,</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="119"/>
            sunt regnante Numa, et postea sacris institutis disque ipsis, <lb/>
            qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus adque <lb/>
            tutoribus uix post tam multos annos ab Urbe condita usque <lb/>
            ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus <lb/>
            post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani <lb n="5"/>
            claudere potuerunt? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>