<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">De euersione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit. </title></ab><p rend="script">Certe enim ciuilibus iam bellis scatentibus quid miserum <lb/>
            commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine <lb/>
            pessimo, euerteretur, multo ferocius adque crudelius quam <lb/>
            olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi <lb/>
            captiuati saltem in seruitute uixerunt; porro autem Fimbria <lb n="30"/>
            prius edictum proposuit, ne cui parceretur, adque urbem

<note rend="script" type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 2 fieri <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 3 dubitant multi dolore <hi rend="italic">om</hi>. <lb/>
            e <lb/>
            As 8 capud Cl 14 peius est v 17 meruit <hi rend="italic">q a</hi> 28 uerter. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            29 a <hi rend="italic">om</hi>. A 30 captiuitati <hi rend="italic">C</hi> saltim C d </note>

<note type="footnote"> 8* </note> <lb/>
             
<pb n="116"/>
            totam cunctosque in ea homines incendio concremauit. Hoc <lb/>
            meruit Ilium non a Graecis quos sua inritauerat iniquitate, <lb/>
            sed a Romanis quos sua calamitate propagauerat, dis illis <lb/>
            communibus ad haec repellenda nihil iuuantibus seu, quod <lb/>
            uerum est, nihil ualentibus. Numquid et tunc<lb n="5"/>
<quote><l>Abscessere omnes adytis arisque relictis </l><lb/><l>Di, </l><lb/></quote>

            quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes <lb/>
            ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, <lb/>
            et oppidanorum quidem quanto inuenio meliorem, tanto deteriorem<lb n="10"/>
            deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, <lb/>
            ut Syllae seruarent integram ciuitatem; hinc eos iratus incendit <lb/>
            uel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium <lb/>
            ciuilium Sylla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare <lb/>
            moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos euentus<lb n="15"/>
            habuit. Quid ergo melius ciues urbis illius facere potuerunt, <lb/>
            quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius <lb/>
            quam meliori causae Romanorum ciuitatem seruare et contra <lb/>
            parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis <lb/>
            in quantum exitium uerterit, adtendant defensores deorum. <lb n="20"/>
            Deseruerint di adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, <lb/>
            ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: quur et <lb/>
            postea deseruerunt eandem ciuitatem Romanis cognatam, non <lb/>
            rebellantem aduersus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius <lb/>
            partibus fidem constantissimam piissimamque seruantem, eamque<lb n="25"/>
            delendam reliquerunt non Graecorum uiris fortibus, sed uiro <lb/>
            spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat dis causa partium

<note rend="script" type="footnote">at <lb/>
            2 a Graecisl agris (= a graiis) <hi rend="italic">C</hi> 4 comomnibus Cl 6 adytisa/risque, <lb/>
            c <hi rend="italic">eras., C</hi> 7 Di <hi rend="italic">om. e</hi> 8 steterat <hi rend="italic">om. e</hi> 9 reparaturo cat <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            11 clauserunt <hi rend="italic">C</hi> 13 meliorem <hi rend="italic">C</hi> meliorum tunc <hi rend="italic">d</hi> 14 reciperare <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 initiQ e malus <hi rend="italic">C</hi> 16 urbis illius <hi rend="italic">LAp;</hi> illius urbis <hi rend="italic">C rell. v</hi> <lb/>
            18 seruare et] seruaret <hi rend="italic">L;</hi> seruare <hi rend="italic">omisso</hi> et A 1 19 Ad <hi rend="italic">Ce</hi> 20 eorum, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg,</hi> deorfl, e 21 deseruerunt <hi rend="italic">a;</hi> deseruirent Ct <hi rend="italic">ylionque p</hi> <lb/>
            relinquerint <hi rend="italic">L</hi> A; reliquerunt a 22 ut taque <hi rend="italic">ad</hi> deseruerint <hi rend="italic">(sic) in. <lb/>
            marg. e</hi> 23 cognitam <hi rend="italic">C\'</hi> 26 relinquerunt <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            Syllanarum, cui seruantes urbem miseri portas clauserant: <lb/>
            quur eidem Syllae tanta bona promittebant et praenuntiabant? <lb/>
            An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium <lb/>
            defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum <lb/>
            desereretur, euersum est. Nam daemones ad decipiendum <lb n="5"/>
            semper uigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Euersis quippe <lb/>
            et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae <lb/>
            sub tanta ruina templi illius, ut scribit Liuius, integrum <lb/>
            stetisse perhibetur, non ut [diceretur] <lb/>

<quote><l>Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, </l><lb n="10"/></quote>

            ad eorum laudem, sed ne diceretur: <lb/>


<quote><l>Excessere omnes adytis arisque relictis </l><lb/><l>Di, </l><lb/></quote>

            ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non <lb/>
            unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>