CAPUT VII. De euersione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit. Certe enim ciuilibus iam bellis scatentibus quid miserum commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine pessimo, euerteretur, multo ferocius adque crudelius quam olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi captiuati saltem in seruitute uixerunt; porro autem Fimbria prius edictum proposuit, ne cui parceretur, adque urbem 1 ad sup. lin. C 2 fieri sup. lin. L 3 dubitant multi dolore om . e As 8 capud Cl 14 peius est v 17 meruit q a 28 uerter. C 29 a om . A 30 captiuitati C saltim C d 8* totam cunctosque in ea homines incendio concremauit. Hoc meruit Ilium non a Graecis quos sua inritauerat iniquitate, sed a Romanis quos sua calamitate propagauerat, dis illis communibus ad haec repellenda nihil iuuantibus seu, quod uerum est, nihil ualentibus. Numquid et tunc Abscessere omnes adytis arisque relictis Di, quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, et oppidanorum quidem quanto inuenio meliorem, tanto deteriorem deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, ut Syllae seruarent integram ciuitatem; hinc eos iratus incendit uel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium ciuilium Sylla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos euentus habuit. Quid ergo melius ciues urbis illius facere potuerunt, quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius quam meliori causae Romanorum ciuitatem seruare et contra parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis in quantum exitium uerterit, adtendant defensores deorum. Deseruerint di adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: quur et postea deseruerunt eandem ciuitatem Romanis cognatam, non rebellantem aduersus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius partibus fidem constantissimam piissimamque seruantem, eamque delendam reliquerunt non Graecorum uiris fortibus, sed uiro spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat dis causa partium at 2 a Graecisl agris (= a graiis) C 4 comomnibus Cl 6 adytisa/risque, c eras., C 7 Di om. e 8 steterat om. e 9 reparaturo cat e 11 clauserunt C 13 meliorem C meliorum tunc d 14 reciperare V 15 initiQ e malus C 16 urbis illius LAp; illius urbis C rell. v 18 seruare et] seruaret L; seruare omisso et A 1 19 Ad Ce 20 eorum, in marg, deorfl, e 21 deseruerunt a; deseruirent Ct ylionque p relinquerint L A; reliquerunt a 22 ut taque ad deseruerint (sic) in. marg. e 23 cognitam C\' 26 relinquerunt L A Syllanarum, cui seruantes urbem miseri portas clauserant: quur eidem Syllae tanta bona promittebant et praenuntiabant? An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum desereretur, euersum est. Nam daemones ad decipiendum semper uigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Euersis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae sub tanta ruina templi illius, ut scribit Liuius, integrum stetisse perhibetur, non ut [diceretur] Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, ad eorum laudem, sed ne diceretur: Excessere omnes adytis arisque relictis Di, ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur.