<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">Non probari quod di adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt. </title></ab><p rend="script">Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean <lb/>
            parere uel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum <lb/>
            gignere, in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio etiam

<note rend="script" type="footnote"> 2 Ad <hi rend="italic">V</hi> 3 abiam <hi rend="italic">L</hi> A 4 martem, rt <hi rend="italic">tn. 2 in ras., C</hi> 7 diis <lb/>
            gen. d<hi rend="italic">pqv;</hi> diigenitos <hi rend="italic">C</hi> 9 barro <hi rend="italic">L</hi> A 11 ciuitatibus (cibit. <hi rend="italic">L)</hi> esse <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> A; esse ciuit. <hi rend="italic">L1 C rell. v</hi> 12 credat <hi rend="italic">Ll</hi> 14 agred. <hi rend="italic">L</hi> 15 felim <lb/>
            <lb/>
            cius. Quae] feliciusque <hi rend="italic">L I</hi> At <hi rend="italic">d</hi> barronis <hi rend="italic">L</hi> A* 16 qua <hi rend="italic">C</hi> 17 ubi <lb/>
            <hi rend="italic">LAabdepqakf;</hi> ut ibi <hi rend="italic">C v Dornb</hi>. plura iamJ \'malim plurima\' <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. quasi <hi rend="italic">ont. a</hi> 18 cibibus <hi rend="italic">L</hi> A 21 punierunt <hi rend="italic">p</hi> 22 in matre <lb/>
            rit <lb/>
            rom. <hi rend="italic">p</hi> 23 potue <hi rend="italic">L</hi> concuuitu <hi rend="italic">L</hi> A anchisis <hi rend="italic">usque ad</hi> concubitu <lb/>
            in <hi rend="italic">marg. e2</hi> 24 cubitu <hi rend="italic">Ct</hi> 25 in <hi rend="italic">om</hi>. el </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang, opera Sectio V pars I. </note>

<note type="footnote"> 8 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="114"/>
            de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praeuaricatores <lb/>
            angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde <lb/>
            natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus uiris, <lb/>
            tunc terra conpleta est. Proinde ad utrumque interim modo <lb/>
            nostra disputatio referatur. Si enim uera sunt, quae aput illos<lb n="5"/>
            de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo <lb/>
            possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis <lb/>
            concorditer ferunt? Si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt <lb/>
            irasci ueris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur <lb/>
            suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur,<lb n="10"/>
            ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo diuini concubitus <lb/>
            obtentu matris Romuli causa defenditur. Fuit autem <lb/>
            sacerdos illa Vestalis, et ideo di magis in Romanos sacrilegum <lb/>
            illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium uindicare <lb/>
            debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas<lb n="15"/>
            Vestae sacerdotes uiuas etiam defodiebant, adulteras autem <lb/>
            feminas, quamuis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: <lb/>
            usque adeo grauius quae putabant adyta diuina quam <lb/>
            humana cubilia uindicabant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>