<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines dis genitos mentiantur. </title></ab><p>Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego uero ista non <lb/>
            credo. Nam et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, <lb/>
            quamuis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. <lb n="10"/>
            Sed utile ciuitatibus esse dicit, ut se uiri fortes, etiamsi <lb/>
            falsum sit, dis genitos esse credant, ut eo modo animus <lb/>
            humanus uelut diuinae stirpis fiduciam gerens res magnas <lb/>
            adgrediendas praesumat audacius, agat uehementius et ob hoc <lb/>
            inpleat ipsa securitate felicius. Quae Varronis sententia expressa, <lb n="15"/>
            ut potui, meis uerbis cernis quam latum locum aperiat <lb/>
            falsitati, ubi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa <lb/>
            potuisse confingi, ubi putata sunt ciuibus etiam de ipsis dis <lb/>
            prodesse mendacia. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>