CAPUT XXXI. Quam inpudenter praesentia incommoda Christo inputent, qui deos colere non sinuntur, cum tantae clades eo tempore quo colebantur extiterint. Deos suos accusent de tantis malis, qui Christo nostro ingrati sunt de tantis bonis. Certe quando illa mala fiebant, calebant arae numinum Sabaeo thure sertisque recentibus halabant, clarebant sacerdotia, fana renidebant, sacrificabatur ludebatur furebatur in templis, quando passim tantus ciuium sanguis a ciuibus non modo in ceteris locis, uerum etiam inter ipsa deorum altaria fundebatur. Non elegit templum, quo confugeret Tullius, quia frustra elegerat Mucius. Hi uero qui multo indignius insultant temporibus Christianis, aut ad loca Christo dicatissima confugerunt, aut illuc eos ut uiuerent etiam ipsi barbari deduxerunt. Illud scio et hoc mecum, quisquis sine studio partium iudicat; facillime agnoscit (ut omittam cetera quae multa commemoraui et alia multo plura quae commemorare longum putaui;: si humanum genus ante bella Punica Christianam reciperet disciplinam et consequeretur rerum tanta uastatio, quanta illis bellis Europam Africamque contriuit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae religioni mala illa tribuisset. Multo autem minus eorum uoces tolerarentur, quantum adtinet ad Romanos, si Christianae religionis receptionem et diffamationem uel inruptio Gallorum 7 Verg. Aen. I, 416 2 Quam Cp q; Quod v Domb . inp/udenter, r eras., C 5 nostro ti sunt Christo v 6 ingra,de C 7 ca/lebant, 1 eras, C arae m. 2 in fine h uersus C numiura 01 8 hal/a/bant, a m. 2 in ras., C; hanelabaut e; exhalabant d renitebant, prius t in ras., a 10 ut edidi A Cp; uerum inter ipsa quoque deorum a b de q v Domb . 12 hic A 13 Christ. temp. v 15 illut 01 17 commemoraui.... quae m. 2 in marg. C 18 genus ante ... hinc redit I . 19 recipere Cl 20 yt rerum C 21 contribit Li christiana Cl 22 mala usque ad religionis l. 24 om . A1 eorum] quorum e 24 et ditfamat. om . A.1 inruptio L A Cp; inruptio illa ab deqv Domb . uel Tiberini fluminis igniumque illa depopulatio uel, quod cuncta mala praecedit, bella illa ciuilia sequerentur. Mala etiam alia, quae usque adeo incredibiliter acciderunt, ut inter prodigia numerarentur, si Christianis temporibus accidissent, quibus ea nisi Christianis hominibus tamquam crimina obicerent? Omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia, boues locutos, infantes nondum natos de uteris matrum uerba quaedam clamasse, uolasse serpentes, feminas et gallinas [et homines] in masculinum sexum fuisse conuersas et cetera huius modi, quae in eorum libris non fabulosis, sed historicis, seu uera seu falsa sint, non inferunt hominibus perniciem, sed stuporem. Sed cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit lapidibus (non ut grando appellari solet hoc nomine, sed omnino lapidibus), haec profecto etiam grauiter laedere potuerunt. Legimus aput eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis uertice usque ad litus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut rupes urerentur, ut pices nauium soluerentur. Hoc utique non leuiter noxium fuit, quamuis incredibiliter mirum. Eodem rursus aestu ignium tanta ui fauillae scripserunt obpletam esse Siciliam, ut Catinensis urbis tecta obruta et pressa dirueret; qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum ei relaxauere Romani. Lucustarum etiam in Africa multitudinem prodigii similem fuisse, cum iam esset populi Romani prouincia, litteris mandauerunt; consumtis enim fructibus foliisque lignorum ingenti adque inaestimabili nube in mare dicunt esse deiectam; qua mortua redditaque litoribus adque hinc 3 alia, superscripto x illa, b incredibiliter codd.; incredibilia v 4 prudigia Cl 7 uerba quaedam LAp; quaed. uerba C reM. v 8 [et homines] glossam esse ratus inclusi; in homines et uett. aliquot editt . t et sic Stange (1850) 12 Sed , et m. 2 sup. lin . A 16 litus LAC e; littus v Domb . ferb. mare v 17 urerentur L A C b dep; exurerentur aqv Domb . ut LA Clb dp akl Domb.; et C2aeqk2fv ut pisces morerentur. ut pi/ces (s eras.) nau. solu. d 20 catenensis A I d; catanensis e pressa LACdepakf Domb.; oppressa a q., diruerent e 22 locust. LAlCd; locust. A2 abepqv africam C 23 prodigiis A 26 deiectos, m. 2 ex diectum corr., e quia e1 mortui redditique ei aere corrupto tantam ortam pestilentiam, ut in solo regno Masinissae octingenta hominum milia perisse referantur et multo amplius in terris litoribus proximis. Tunc Uticae ex triginta milibus iuniorum, quae ibi erant, decem milia remansisse confirmant. Talis itaque uanitas, qualem ferimus eique respondere conpellimur, quid horum non Christianae religioni tribueret, si temporibus Christianis uideret? Et tamen dis suis ista non tribuunt, quorum cultum ideo requirunt, ne ista uel minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea colebantur.