<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><ab><title type="sub">De conexione bellorum, quae aduentum Christi plurima et grauissima praecesserunt. </title></ab><p rend="script">Qua igitur fronte quo corde, qua inpudentia qua insipientia uel <lb/>
            potius amentia illa dis suis non inputant, et haec nostio inputant <lb/>
            Christo? Crudelia bella ciuilia, omnibus bellis hostilibus, <lb n="20"/>
            auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa res <lb/>
            publica nec adflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante <lb/>
            aduentum Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione <lb/>
            causarum a bello Mariano adque Syllano ad bella Sertorii et <lb/>
            Catilinae (quorum a Sylla fuerat ille proscriptus, ille nutritus), <lb n="25"/>
            inde ad Lepidi et Catuli bellum (quorum alter gesta Syllana <lb/>
            rescindere, alter defendere cupiebat), inde ad Pompei et <lb/>
            Caesaris (quorum Pompeius sectator Syllae fuerat eiusque

<note rend="script" type="footnote"> 7 labsus A, lapsus <hi rend="italic">Cade</hi> esset elapsus <hi rend="italic">v</hi> crodeliorq;, <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            cruentior, <hi rend="italic">e</hi> 8 multos A <hi rend="italic">(J al b 1 d e p ctA\';</hi> tam multos <hi rend="italic">a b\'l q k2 f V</hi> <lb/>
            9 priuabit A 10 cibi A; cui//, if <hi rend="italic">eras., C</hi> 11 fa/ta, c <hi rend="italic">eras.,</hi> A. <lb/>
            12 porro. <hi rend="italic">in marg</hi>. uero, <hi rend="italic">e</hi> 13 illa <hi rend="italic">extra lin. m. 2</hi> A alias] illas, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. alias, <hi rend="italic">e</hi> 14 expoliare <hi rend="italic">eqak2</hi> 18 qua insipientia <hi rend="italic">om. Cl</hi> <lb/>
            20 hostibus 01 22 omnino perdita <hi rend="italic">codd.;</hi> p. o. <hi rend="italic">v</hi> 28 eiusque...... <lb/>
            superauerat <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            potentiam uel aequauerat uel iam etiam superauerat; Caesar <lb/>
            autem Pompei potentiam non ferebat, sed quia non habebat. <lb/>
            quam tamen illo uicto interfectoque transcendit), hinc ad <lb/>
            alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, peruenerunt, <lb/>
            quo imperante natus est Christus. Nam et ipse Augustus<lb n="5"/>
            cum multis gessit bella ciuilia, et in eis etiam multi clarissimi <lb/>
            uiri perierunt, inter quos et Cicero, ille disertus artifex rei <lb/>
            publicae regendae. Pompei quippe uictorem Gaium Caesarem, qui <lb/>
            uictoriam ciuilem clementer exercuit suisque aduersariis uitam <lb/>
            dignitatemque donauit, tamquam regni adpetitorem quorundam<lb n="10"/>
            nobilium coniuratio senatorum uelut pro rei publicae libertate <lb/>
            in ipsa curia trucidauit. Huius deinde potentiam multum <lb/>
            moribus dispar uitiisque omnibus inquinatus adque corruptus <lb/>
            adfectare uidebatur Antonius, cui uehementer pro eadem illa <lb/>
            uelut patriae libertate Cicero resistebat. Tunc emerserat mirabilis<lb n="15"/>
            indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris <lb/>
            filius adoptiuus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus. <lb/>
            Huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium <lb/>
            nutriretur, Cicero fauebat, sperans eum depulsa et obpressa <lb/>
            Antonii dominatione instauraturum rei publicae libertatem,<lb n="20"/>
            usque adeo caecus adque inprouidus futurorum, ut ille ipse <lb/>
            iuuenis, cuius dignitatem ac potestatem fouebat, et eundem <lb/>
            Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione <lb/>
            permitteret et ipsam libertatem rei publicae, pro qua multum <lb/>
            ille clamauerat, dicioni propriae subiugaret.

<note type="footnote"> 1 iam <hi rend="italic">om. b</hi> a 2 ponpei <hi rend="italic">Cl</hi> 7 et <hi rend="italic">om. Cl</hi> ille dia. arti!. reip. <lb/>
            regendae <hi rend="italic">A p;</hi> dis. ille artif. regendae reip. <hi rend="italic">C reM. v Domb</hi>. 8 gaium <lb/>
            A reM. <hi rend="italic">praeter C;</hi> G. <hi rend="italic">C</hi> Caiam <hi rend="italic">v;</hi> 13 uitbisq; <hi rend="italic">C</hi> 15 emiserat A <lb/>
            16 gai m. <hi rend="italic">1 sup. lan</hi>. A; G. <hi rend="italic">C</hi> Caii <hi rend="italic">v;</hi> 19 fabebat A oppraessa <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 dominatio <hi rend="italic">Cl</hi> inslaoraturtl, rQ <hi rend="italic">m. 2 erasa littera</hi> m, <hi rend="italic">C</hi> 22 fobebat <lb/>
            A </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="159"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>