<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum. </title></ab><p rend="script">Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat <lb/>
            illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, <lb/>
            Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, <lb/>
            ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, <lb/>
            suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse <lb/>
            adsolent, non ultores. \'Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti <lb/>
            ego accepi, condidere adque habuere initio Troiani, qui Aenea<lb n="10"/>
            duce profugi sedibus incertis uagabantur\'. Si ergo adulterium <lb/>
            Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis <lb/>
            aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae <lb/>
            mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant, <lb/>
            qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod<lb n="15"/>
            cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia <lb/>
            illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente <lb/>
            Vulcano? Di enim, credo, non zelant coniuges suas usque <lb/>
            adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. <lb/>
            Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti <lb n="20"/>
            ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse <lb/>
            Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si <lb/>
            autem illud, quur non et illud? An deos [fas est] hominibus <lb/>
            feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura <lb/>
            uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in

<note type="footnote"> 5 Aen. II, 352 9 Cat. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 tradetur <hi rend="italic">C1</hi> 5 prouentur <hi rend="italic">L</hi> A 6 perierantibus <hi rend="italic">Cd</hi> 7 desereret <lb/>
            <hi rend="italic">L1;</hi> deserent//, A 9 non <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 10 accipi <hi rend="italic">C</hi> quia enea <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            aeneadace <hi rend="italic">C</hi> 11 incertis sedibus e t) uagauantur LA 12 Romanis] <lb/>
            troianis <hi rend="italic">ezpz a2;</hi> troianis r<foreign xml:lang="grc">ο̣</foreign>m<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">a b</hi> 14 ullo <hi rend="italic">L1 e;</hi> illo A 16 ex <lb/>
            , <lb/>
            qua A 17 illud autem <hi rend="italic">L</hi><hi rend="italic">Aab</hi><hi rend="italic">dep</hi><hi rend="italic">qkv;</hi> autem <hi rend="italic">om. af Domb</hi>. <lb/>
            18 uulgano <hi rend="italic">d</hi> 20 fauulas <hi rend="italic">L</hi> A 21 fuisse At 22 si nec <hi rend="italic">e</hi> 23 ilIumillum <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> fas est <hi rend="italic">om. L LAdepak</hi><hi rend="italic">f;</hi> fas est <hi rend="italic">Caqv Domb</hi>. 24 feminis <lb/>
            licitum est <hi rend="italic">d</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="113"/>
            concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. <lb/>
            At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim <lb/>
            minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem <lb/>
            antiquior Romulus Martem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>