CAPUT III. Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum. Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse adsolent, non ultores. \'Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti ego accepi, condidere adque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis uagabantur\'. Si ergo adulterium Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant, qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente Vulcano? Di enim, credo, non zelant coniuges suas usque adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si autem illud, quur non et illud? An deos [fas est] hominibus feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in 5 Aen. II, 352 9 Cat. 6 3 tradetur C1 5 prouentur L A 6 perierantibus Cd 7 desereret L1; deserent//, A 9 non sup. lin. C 10 accipi C quia enea d aeneadace C 11 incertis sedibus e t) uagauantur LA 12 Romanis] troianis ezpz a2; troianis r ο̣ m ̣ a ̣ n ̣ι̣ s ̣ a b 14 ullo L1 e; illo A 16 ex , qua A 17 illud autem L Aab dep qkv; autem om. af Domb . 18 uulgano d 20 fauulas L A 21 fuisse At 22 si nec e 23 ilIumillum p fas est om. L LAdepak f; fas est Caqv Domb . 24 feminis licitum est d concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem antiquior Romulus Martem.