CAPUT XXVIIII. De conparatione Gothicae inruptionis cum eis cladibus, quas Romani uel a Gallis uel a bellorum ciuilium auctoribus acceperunt. Quae rabies exterarum gentium, quae saeuitia barbarorum huic de ciuibus uictoriae ciuium conparari potest? Quid Roma funestius taetrius amariusque uidit, utrum olim Gallorum et paulo ante Gothorum inruptionem, an Marii et Syllae aliorumque in eorum partibus uirorum clarissimorum tamquam suorum luminum in sua membra ferocitatem? Galli quidem trucidauerunt senatum, quidquid eius in Urbe tota praeter arcem Capitolinam, quae sola utcumque defensa est, reperire 1 quantum, m. 2 superscripto tunc, A 3 morityri, superscripto m. I iuffi, C 5 lantatum A homines omn, A 9 subhastatae A1 Cl; subuastatae Clie; Illuastatae A2 10 uel C\' reufiub ι̣ d ̣ u ̣ c ̣ eretur, post a reus in marg. m . 2 duci, C 11 trudari C 12 obtinenda ... contemneretur in marg. e 15 possit C 20 actoribus C 22 cibibus A 27 in orbem totam C 28 repperire A C potuerunt; sed in illo colle constitutis auro uitam saltem uendiderunt, quam etsi ferro rapere non possent, possent tamen obsidione consumere: Gothi uero tam multis senatoribus pepercerunt. ut magis mirum sit quod aliquos peremerunt. At uero Sylla uiuo adhuc Mario ipsum Capitolium, quod a Gallis tutum fuit, ad decernendas caedes uictor insedit, et cum fuga Marius elapsus esset ferocior cruentiorque rediturus, . iste in Capitolio per senatus etiam consultum multos uita rebusque priuauit : Marianis autem partibus Sylla absente quid sanctum cui parcerent fuit, quando Mucio ciui senatori pontifici aram ipsam, ubi erant ut aiunt fata Romana, miseris ambienti amplexibus non pepercerunt? Syllana porro tabula illa postrema, ut omittamus alias innumerabiles mortes, plures iugulauit senatores, quam Gothi uel spoliare potuerunt.