CAPUT XXVI. De diuersis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta. Praeclarum uero seditionis obstaculum aedem Concordiae, testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus 3 uide , supra p. 73, 27 1 fabricarunt A dep Domb,; fabricauerunt Cabqv 2 illa AI; nulla e1 6 igitur modo v non solum A Cp; non tantum a b de q Dotnb . 7 tauta tn. 2 ex tam corr. e 8 biuere A 9 quippe, in marg . at quoq., A 13 orbe 01 ideo i et iam, et WI, 2 extra lin., A 17 stomacantur A Cl 18 quaestione/, m eras., C 21 coluerunt C\' 22 saeue ̣ n ̣ι ens A 25 diuersi 01 bellis C 27 seditionis A Cab d p k Domb.; seditionibus eqfv obponendam putarunt. Quantum ex hoc profecerint, indicant secuta peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum deuitare Gracchorum, sed superare propositum, L. Saturninus tribunus plebis et G. Seruilius praetor et multo post M. Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc grauissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia uehementer adflicta et ad uastitatem mirabilem desertionemque perducta est. \'Bellum deinde seruile successit et bella ciuilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeua barbaries domarentur! Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus quem ad modum bellum seruile contractum sit, ad quantum numerum et quam acrem ferocemque peruenerit, quos ille numerus imperatores populi Romani superauerit, quas et quo modo ciuitates regionesque uastauerit, uix qui historiam conscripserunt satis explicare potuerunt. Neque id solum fuit seruile bellum, sed et Macedoniam prouinciam prius seruitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde ualida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum ualeat eloqui?