<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">De aede Concordiae ex senatus consulto in loco seditionum et caedium condita. </title></ab><p>Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus <lb/>
            tumultus ille commissus est, ubi tot ciues ordinis cuiusque <lb/>
            ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae <lb/>
            testis contionantium oculos feriret memoriamque conpungeret. <lb n="25"/>
            Sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum <lb/>
            construere, quae si esset in ciuitate, non tantis dissensionibus <lb/>
            dilacerata conrueret? Nisi forte sceleris huius rea Concordia, <lb/>
            quia deseruerat animos ciuium, meruit in illa aede tamquam <lb/>
            in carcere includi. Quur enim, si rebus gestis congruere

<note type="footnote"> 1 iam <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> eis iam <hi rend="italic">q;</hi> tam <hi rend="italic">v</hi> 2 conbellere A periculosissimo <lb/>
            Cl 3 ipsa res <hi rend="italic">v</hi> 8 L. A <hi rend="italic">Cp;</hi> lucius <hi rend="italic">de v</hi> 10 habereetiam <lb/>
            <hi rend="italic">C;</hi> haberet etiam <hi rend="italic">d</hi> 11 nf <hi rend="italic">omisso</hi> milia A 13 turpidus A I <lb/>
            I? M. A <hi rend="italic">Cp; ora. d;</hi> Marcus <hi rend="italic">rell. v</hi> fulbius A 24 concordia?, e <lb/>
            <hi rend="italic">eras:,</hi> A 25 contionantum A <hi rend="italic">C</hi> 27 de ciuitate <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="152"/>
            uoluerunt, non ibi potius aedem Discordiae fabricarunt? An <lb/>
            ulla ratio redditur, quur Concordia dea sit, et Discordia dea <lb/>
            non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista, <lb/>
            illa uero mala? Nec ipse aliud secutus uidetur quam quod <lb/>
            aduertit Romae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum. <lb n="5"/>
            Eo modo igitur non solum Concordiae, uerum etiam Discordiae <lb/>
            constitui debuit. Periculose itaque Romani tam mala dea <lb/>
            irata uiuere uoluerunt nec Troianum excidium recoluerunt <lb/>
            originem ab eius offensione sumsisse. Ipsa quippe quia inter <lb/>
            deos non fuerat inuitata, trium dearum litem aurei mali subpositione<lb n="10"/>
            commenta est; unde rixa numinum et Venus uictrix, <lb/>
            et rapta Helena et Troia deleta. Quapropter, si forte indignata, <lb/>
            quod inter deos in Urbe nullum templum habere meruit, ideo <lb/>
            iam turbabat tantis tumultibus ciuitatem, quanto atrocius <lb/>
            potuit inritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui<lb n="15"/>
            operis, aduersariae suae constitutam aedem uideret! Haec uana <lb/>
            ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen <lb/>
            numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione <lb/>
            Concordiae Discordiaeque non exeunt, siue praetermiserint <lb/>
            harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint,<lb n="20"/>
            quibus antiqua fana fecerunt, siue et istas coluerint, cum sic <lb/>
            eos discedente Concordia Discordia saeuiens usque ad ciuilia <lb/>
            bella perduxerit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>