CAPUT XXIIII. De discordia ciuili, quam Gracchinae seditiones excitauerunt. Initium autem ciuilium malorum fuit seditiones Gracchorum agrariis legibus excitatae. Volebant enim agros populo diuidere, 2 da taxtat C\' 12 iam plane C 15 antea quam v aduersus codd. praeter b e, v; aduersum b e Domb, sociale/, m eras., C 19 tectis oni . A\' Cl 20 aduersabantur 01 21 adeuntis at 22 quod] an d 23 Hoc si, si corr. m, in rasura uocis in, C 24 illi sua v 26 Gracchinae scripsi; graecigae C; grece q; grecorum p; Graccbiae v Domb . 28 malorum codd.; bellorum v .. quos nobilitas perperam possidebat. Sed iam uetustam iniquitatem audere conuellere periculosissimum, immo uero, ut res ipsa docuit, perniciosissimum fuit. Quae funera facta sunt, cum prior Gracchus occisus est! quae etiam, cum alius frater eius non longo interposito tempore! Neque enim legibus et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus nobiles ignobilesque necabantur. Post Gracchi alterius interfectionem L. Opimius consul, qui aduersus eum intra Urbem arma commouerat eoque cum sociis obpresso et extincto ingentem ciuium stragem fecerat, cum quaestionem haberet iam iudiciaria inquisitione ceteros persequens, tria milia hominum occidisse perhibetur. Ex quo intellegi potest, quantam multitudinem mortium habere potuerit turbidus conflictus armorum, quando tantam habuit iudiciorum uelut examinata cognitio. Percussor Gracchi ipsius caput, quantum graue erat, tanto auri pondere consuli uendidit; haec enim pactio caedem praecesserat. In qua etiam occisus est cum liberis hi. Fuluius consularis.