<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">Quam ingrata fuerit Romana ciuitas Scipioni liberatori suo et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit. </title></ab><p rend="script">Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, <lb/>
            quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit <lb/>
            egisse Romanos (multa enim praetereo suscepti operis modum <lb/>
            cogitans), eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximaeque <lb n="10"/>
            concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eiusdemque <lb/>
            belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam <lb/>
            periculosi praeclarus mirabilisque confector, uictor Hannibalis <lb/>
            domitor que Carthaginis, cuius ab adulescentia uita describitur <lb/>
            dis dedita templisque nutrita, inimicorum accusationibus cessit <lb n="15"/>
            carensque patria, quam sua uirtute saluam et liberam <lb/>
            reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam conpleuitque <lb/>
            uitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis <lb/>
            captus desiderio, ita ut iussisse perhibeatur, ne saltem mortuo <lb/>
            in ingrata patria funus fieret. Deinde tunc primum per Gn. <lb n="20"/>
            Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica <lb/>
            luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. Tunc enim primum <lb/>
            lecti aerati et pretiosa stragula uisa perhibentur; tunc inductae <lb/>
            in conuiuia psaltriae et alia licentiosa nequitia. Sed nunc de <lb/>
            his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, lion de his, <lb n="25"/>
            quae libenter faciunt, dicere institui. Unde illud magis, quod <lb/>
            de Scipione commemoraui, quod cedens inimicis extra patriam, <lb/>
            quam liberauit, mortuus est, ad praesentem pertinet

<note type="footnote"> 8 Hist. I 22 Liu. XXXVIIII, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 7 chartag. <hi rend="italic">tt sic semper C</hi> 10 ipso ergo A <hi rend="italic">e p q;</hi> ergo ipso <hi rend="italic">C rell. v</hi> <lb/>
            i ta <lb/>
            11 liberator eiusdemque <hi rend="italic">ont</hi>. A* 12 secundu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>,m <hi rend="italic">C</hi> 14 dominatorque <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            chartagi|n////is <hi rend="italic">C</hi> 20 Gfi. A <hi rend="italic">Cp;</hi> gneum <hi rend="italic">rell.;</hi> Cneum <hi rend="italic">v</hi> 21 manlium <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 23 strati f nisa <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 24 licentiora <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            disputationem, quod ei Romana numina, a quorum templis auertit <lb/>
            Hannibalem, non reddiderunt uicem, quae propter istam <lb/>
            tantummodo coluntur felicitatem. Sed quia Sallustius eo <lb/>
            tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de <lb/>
            Asiana luxuria commemorandum putaui, ut intellegatur etiam<lb n="5"/>
            illud a Sallustio in conparationem aliorum temporum dictum, <lb/>
            quibus temporibus peiores utique in grauissimis discordiis <lb/>
            mores fuerunt. Nam tunc, id est inter secundum et <lb/>
            postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa <lb/>
            Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam<lb n="10"/>
            filiam. Qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro. <lb/>
            Verum tamen toto illo interuallo duorum bellorum Punicorum <lb/>
            tolerabilior infelicitas fuit. Bellis tantummodo foris conterebatur <lb/>
            exercitus, sed uictoriis consolabatur; domi autem nullae, <lb/>
            sicut alias, discordiae saeuiebant. Sed ultimo bello Punico <lb n="15"/>
            uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani <lb/>
            cognomen inuenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta <lb/>
            est, ac deinde tantis malorum aggeribus obpressa Romana <lb/>
            res publica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium <lb/>
            corruptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse <lb n="20"/>
            monstretur tam cito euersa, quam prius nocuerat tam diu <lb/>
            aduersa Carthago. Hoc toto tempore usque ad Caesarem <lb/>
            Augustum, qui uidetur non adhuc uel ipsorum opinione gloriosam, <lb/>
            sed contentiosam et exitiosam et plane iam eneruem ac <lb/>
            languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad <lb n="25"/>
            regale arbitrium cuncta reuocasse et quasi morbida uetustate <lb/>
            conlapsam ueluti instaurasse ac renouasse rem publicam; toto <lb/>
            ergo isto tempore omitto ex aliis adque aliis causis etiam adque <lb/>
            etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia

<note rend="script" type="footnote"> 2 reddiderint A 6 conparationem Al <hi rend="italic">a Domb.;</hi> comparatione A2 <lb/>
            0 <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v</hi> 9 lata A. in <hi rend="italic">marg. m. rec</hi>. data est lex illa A<hi rend="italic">Cbdep:</hi> <lb/>
            illa lex <hi rend="italic">v Domb</hi>. 10 vel nec a 15 pun. bello A 16 uno <hi rend="italic">m. 1 sup. <lb/>
             lin. C</hi> scipionis <hi rend="italic">om. Cl</hi> ob <hi rend="italic">om</hi>. a 17 sterpe e1 21 monstretar <lb/>
            A <hi rend="italic">C2 rell. v;</hi> monstraretur <hi rend="italic">et Domb</hi>. 24 enerbem A; eneraam a; inermem <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 28 ex <hi rend="italic">om. dl</hi> causis <hi rend="italic">om. e</hi> 29 clades <hi rend="italic">om, e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="149"/>
             maculosum; uolauerant enim pulli de cauea et Mancino consuli, <lb/>
            ut aiunt, augurium malum fecerant; quasi per tot annos, <lb/>
            quibus illa exigua ciuitas Romanum circumsessa exercitum <lb/>
            adflixerat ipsique Romanae rei publicae terrori esse iam <lb/>
            coeperat, alii contra eam alio augurio processerunt. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>