<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi. </title></ab><p rend="script">Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani, <lb/>
            (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et <lb/>
            in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens quur a <lb/>
            Graecis uictum, captum adque deletum est? Priamo, inquiunt, <lb n="20"/>
            sunt reddita Laomedontea paterna periuria\'. Ergo uerum est, <lb/>
            quod Apollo adque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis <lb/>
            operibus seruierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque <lb/>
            iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum diuinatorem <lb/>
            in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon <lb n="25"/>
            fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, <lb/>
            patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum

<note type="footnote"> 20 Verg. Aen. IIII, 542. Georg. I, 502 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ante adu. red. oMn. bl innumerauilibus <hi rend="italic">L</hi> 6 ne nimis <hi rend="italic">LApa;</hi> <lb/>
            ni <lb/>
            nemis <hi rend="italic">C;</hi> ne nimium <hi rend="italic">ab dec Domb</hi>. 8 pertine/t, n <hi rend="italic">eras., L</hi> 9 illi <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. al 10 quae sunt at 19 a <hi rend="italic">om</hi>. A1 21. 22 laumed. <hi rend="italic">L</hi> At <hi rend="italic">sed <lb/>
            iidem infra</hi> laomed. <hi rend="italic">habent</hi> laomedontaea painaqui iulia et; laomedontaeae <lb/>
            patnueque iniuriae <hi rend="italic">es</hi> 24 apollonem Cl 27 iobis <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="111"/>
            esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius <lb/>
            posteris [condita] Roma est, cum ante illam urbem conditam <lb/>
            idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid diuinantem, <lb/>
            quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur, <lb/>
<quote><l>cuperet cum uertere ab imo, </l><lb n="5"/></quote>

            quod aput Vergilium confitetur, <lb/>

<quote><l>Structa suis manibus periurae moenia Troiae. </l><lb/></quote>

            Nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, Laomedontem <lb/>
            sibi negaturum esse mercedem, structores moenium Troianorum <lb/>
            gratis et ingratis fuerunt. Videant ne grauius sit tales deos <lb n="10"/>
            credere quam dis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus <lb/>
            facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, <lb/>
            Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo <lb/>
            periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, <lb/>
            erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non <lb n="15"/>
            obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse <lb/>
            Troiana, amasse Romana. Unde enim coniuratio Catilinae in <lb/>
            tanta tamque corrupta ciuitate habuit etiam eorum grandem <lb/>
            copiam, quos manus adque lingua periurio aut sanguine <lb/>
            ciuili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in <lb n="20"/>
            iudiciis, totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, <lb/>
            quae aput eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando <lb/>
            peccabant? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos <lb/>
            iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis <lb/>
            prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris <lb n="25"/>
            adderentur.

<note type="footnote"> 1 n. XX, 302 sqq. 5 Aen. V, 810 sq. 17 Sall. Cat. 14, 1. 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 condita <hi rend="italic">om. LACabepqakf;</hi> condita Roma est <hi rend="italic">v Domb.;</hi> roma <lb/>
            cond. est <hi rend="italic">d</hi> conditam <hi rend="italic">om. ql</hi> 4 acchille <hi rend="italic">L</hi> A occidatur <hi rend="italic">L\'</hi> <lb/>
            5 cum uertere A\'; conuertere As 9 //negaturum <hi rend="italic">C2;</hi> generaturum <hi rend="italic">Cx</hi> <lb/>
            10 uideant//ne, ur (?) <hi rend="italic">eras., C</hi> 11 perierare <hi rend="italic">C;</hi> pierare <hi rend="italic">d</hi> 14 ambo A <lb/>
            15 eruuesc. <hi rend="italic">L</hi> nomina Cl 16 peiuria <hi rend="italic">utroque loco L</hi> A 20 ciuilia <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            aliud <hi rend="italic">om. al II</hi> 21 quibus, <hi rend="italic">omisso</hi> que, <hi rend="italic">C;</hi> quibuscumque <hi rend="italic">d</hi> 22 contentionibua <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> ageuantur <hi rend="italic">L</hi> perierando <hi rend="italic">C</hi> 23 peccauant <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 seruauatur <hi rend="italic">L</hi> antiqua <hi rend="italic">Lt;</hi> antiqu us, i <hi rend="italic">eraso,</hi> A </note> 
<pb n="112"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>