<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De adflictione belli Punici secundi, qua uires utriusque partis consumtae sunt. </title></ab><p>Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare <lb/>
            clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnantium. <lb/>
            ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella <lb n="15"/>
            Romana quam Romanorum imperium laudare instituerunt, <lb/>
            similior uicto fuerit ille qui uicit. Hannibale quippe ab <lb/>
            Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia <lb/>
            transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis <lb/>
            uiribus cuncta uastando aut subigendo torrentis modo Italiae <lb n="20"/>
            faucibus inruente quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens <lb/>
            Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt, <lb/>
            quam multa capta et obpressa! quam dirae pugnae et totiens <lb/>
            Hannibali Romana clade gloriosae! De Canr.ensi autem mirabiliter <lb/>
            horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, <lb n="25"/>
            tamen tanta inimicorum atrocissimorum clade satiatus <lb/>
            parci iussisse perhibetur? Unde tres modios anulorum

<note type="footnote"> 17 Flor. 1, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 Bed <hi rend="italic">om. C1</hi> 2 quam <hi rend="italic">superscripto</hi> quum, <hi rend="italic">in marpine m</hi>. 2 i\' cum, <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            contegeret C\' 3 Ins <hi rend="italic">om. C</hi> 5 possent <hi rend="italic">LA. de p;</hi> possint <hi rend="italic">Cv</hi> 9 eruuescunt <lb/>
            <hi rend="italic">L;</hi> erubiscunt <hi rend="italic">CI;</hi> erubescant <hi rend="italic">e</hi> 13 bello Punico <hi rend="italic">v</hi> nimis <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> 14 tam <hi rend="italic">om. Cl</hi> 16 Romanorum A <hi rend="italic">Cp; in I. mar-</hi> <lb/>
            gine <hi rend="italic">mutilato</hi> um <hi rend="italic">modo restitit;</hi> Romanum <hi rend="italic">v</hi> 17 Hannibale <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Ce2 <lb/>
            a2k;</hi> annibale <hi rend="italic">ade1pqa1 f v</hi> 18 ispania <hi rend="italic">LA</hi> 21 <hi rend="italic">ut editur LAC <lb/>
            rell. Domb.;</hi> quam cruenta bella gesta sunt, quam multa proelia! Quotiens <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 26 clade <hi rend="italic">LACp;</hi> caede <hi rend="italic">a b de q v Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="144"/>
            aureorum Carthaginem misit, quo intellegerent tantam in illo proelio <lb/>
            dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura <lb/>
            quam numerus, adque hinc strages turbae ceterae tanto <lb/>
            utique numerosioris, quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, <lb/>
            conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta<lb n="5"/>
            militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita <lb/>
            inpunitate colligerent, seruitia libertate donarent adque illis <lb/>
            pudendus non tam subpleretur quam institueretur exercitus. <lb/>
            Seruis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro <lb/>
            Romana re publica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt<lb n="10"/>
            templis, tamquam Romani dis suis dicerent: Ponite quae tam <lb/>
            diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint <lb/>
            nostra mancipia, unde [uos] nostra numina facere non potuistis. <lb/>
            Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, <lb/>
            in usus publicos opes uenere priuatae, adeo unoquoque id<lb n="15"/>
            quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque <lb/>
            bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus <lb/>
            ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent. Quis <lb/>
            ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur. <lb/>
            cum eos modo uix feramus, quando pro superflua uoluptate <lb n="20"/>
            plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema <lb/>
            salute conlata sunt? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>