CAPUT XVIIII. De adflictione belli Punici secundi, qua uires utriusque partis consumtae sunt. Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnantium. ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella Romana quam Romanorum imperium laudare instituerunt, similior uicto fuerit ille qui uicit. Hannibale quippe ab Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis uiribus cuncta uastando aut subigendo torrentis modo Italiae faucibus inruente quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt, quam multa capta et obpressa! quam dirae pugnae et totiens Hannibali Romana clade gloriosae! De Canr.ensi autem mirabiliter horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, tamen tanta inimicorum atrocissimorum clade satiatus parci iussisse perhibetur? Unde tres modios anulorum 17 Flor. 1, 22 1 Bed om. C1 2 quam superscripto quum, in marpine m . 2 i\' cum, a contegeret C\' 3 Ins om. C 5 possent LA. de p; possint Cv 9 eruuescunt L; erubiscunt CI; erubescant e 13 bello Punico v nimis m. 1 sup. lin. L 14 tam om. Cl 16 Romanorum A Cp; in I. mar- gine mutilato um modo restitit; Romanum v 17 Hannibale L A Ce2 a2k; annibale ade1pqa1 f v 18 ispania LA 21 ut editur LAC rell. Domb.; quam cruenta bella gesta sunt, quam multa proelia! Quotiens v 26 clade LACp; caede a b de q v Domb . aureorum Carthaginem misit, quo intellegerent tantam in illo proelio dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura quam numerus, adque hinc strages turbae ceterae tanto utique numerosioris, quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita inpunitate colligerent, seruitia libertate donarent adque illis pudendus non tam subpleretur quam institueretur exercitus. Seruis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro Romana re publica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt templis, tamquam Romani dis suis dicerent: Ponite quae tam diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint nostra mancipia, unde [uos] nostra numina facere non potuistis. Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, in usus publicos opes uenere priuatae, adeo unoquoque id quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent. Quis ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur. cum eos modo uix feramus, quando pro superflua uoluptate plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema salute conlata sunt?