<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">Post initia consularis imperii quibus malis uexata fuerit Romana res publica, dis non opitulantibus, quos colebat. </title></ab><p rend="script">\'Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella conquieuerant, <lb n="20"/>
            sed quia non tam graui pondere urgebant, finito <lb/>
            scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, <lb/>
            secuta sunt quae idem Sallustius breuiter explicat: \'Dein <lb/>
            seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo <lb/>
            regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli

<note type="footnote"> 23 Hist. I, f. 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 utique, <hi rend="italic">superscripto</hi> x itaque, <hi rend="italic">b;</hi> itaque <hi rend="italic">a</hi> 2 tyranno <hi rend="italic">om. C</hi> 3 L., <lb/>
            bo <lb/>
            <hi rend="italic">erasum uidetur in L; om</hi>. At iniuste <hi rend="italic">p</hi> 4 ciueno//// adtendit, <lb/>
            litteris omen <hi rend="italic">erasis, L;</hi> ciue {»9 non , nofh, bo <hi rend="italic">eras. et</hi> notri <hi rend="italic">extra lin. <lb/>
            m. 2,</hi> A nomen <hi rend="italic">om. p</hi> Quam] tam <hi rend="italic">d</hi> inpie mas ; iniuste <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            o offendeuatur <hi rend="italic">L</hi> 10 P.] pl. <hi rend="italic">LA</hi> 11 marcus <hi rend="italic">de</hi> oratina <hi rend="italic">Cd e</hi> <lb/>
            20 diminuto <hi rend="italic">b2e2qv</hi> conquieuerat Cel 22 aequo iure ac modesto <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cp;</hi> aequo ac m. i. <hi rend="italic">abd ei</hi> aequo et m. i. <hi rend="italic">q v Domb</hi>. 23 expliin <lb/>
            <lb/>
            cauit <hi rend="italic">L</hi> de <hi rend="italic">C</hi> 25 regio <hi rend="italic">om. eI</hi> agro <hi rend="italic">om. et</hi> repellere <hi rend="italic">e</hi></note> <lb n="25"/>
             
<pb n="136"/>
            in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa <lb/>
            plebes, cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, <lb/>
            armata montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque <lb/>
            tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et <lb/>
            certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum,)<lb n="5"/>
            Quid itaque ego tantas moras uel scribens patiar, uel lecturis <lb/>
            adferam? Quam misera fuerit illa res publica, tam longa <lb/>
            aetate per tot annos usque ad secundum bellum Punicum <lb/>
            bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis <lb/>
            seditionibusque ciuilibus, a Sallustio breuiter intimatum est. <lb n="10"/>
            Proinde uictoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, <lb/>
            sed inania solacia miserorum et ad alia adque alia sterilia <lb/>
            mala subeunda inlecebrosa incitamenta minime quietorum. <lb/>
            Nec nobis, quia hoc dicimus, boni Romani prudentesque <lb/>
            suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi,<lb n="15"/>
            quando eos minime suscensuros esse certissimum est. Neque <lb/>
            enim grauius uel grauiora dicimus auctoribus eorum et stilo <lb/>
            et otio multum inpares; quibus tamen ediscendis et ipsi <lb/>
            elaborauerunt et filios suos elaborare conpellunt. Qui autem <lb/>
            suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius<lb n="20"/>
            ait? Plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella ciuilia <lb/>
            orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique <lb/>
            concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes <lb/>
            adfectabant; bonique et mali ciues appellati, non ob <lb/>
            merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti <lb n="25"/>
            quisque locupletissimus et iniuria ualidior, quia praesentia <lb/>
            defendebat, pro bono ducebatur\'. Porro si illi scriptores <lb/>
            historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala

<note type="footnote">20 Hist. I, f. 10 </note>

<note type="footnote">1 in <hi rend="italic">om</hi>. A; <hi rend="italic">L hic mutilatus eat</hi> 2 plebes <hi rend="italic">Ll C v;</hi> plebs Lz A <hi rend="italic">rell</hi>. <lb/>
            4 sibi iura <hi rend="italic">v</hi> 5 utrique LA 9 inquieta non at 10 brebiLter, ..... <lb/>
            soli]da, <hi rend="italic">uerba inclusa in marg, super. na. 1 scripta sunt, L</hi> 12 tembilia <lb/>
            e 14 haec <hi rend="italic">et</hi>? 16 quan/do, n <hi rend="italic">ex</hi> m <hi rend="italic">corr. L</hi> 17 autoribus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 edicendis <hi rend="italic">L1</hi> 19 elaboraberunt <hi rend="italic">L</hi> 20 ferent <hi rend="italic">X1 C1</hi> e/go, <hi rend="italic">eras</hi>. <lb/>
            r, <hi rend="italic">L</hi> 21 cibilia <hi rend="italic">L</hi> A 23 plenis <hi rend="italic">L</hi> A 24 cibes <hi rend="italic">L</hi> 28 historiae <lb/>
            <hi rend="italic">om. L1</hi> ad m. <hi rend="italic">2 extra lin. C</hi> liuert. <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="137"/>
            ciuitatis propriae non tacere, quam multis locis magno praeconio <lb/>
            laudare conpulsi sunt, cum aliam ueriorem, quo ciues aeterni <lb/>
            legendi sunt, non haberent: quid nos facere conuenit, quorum <lb/>
            spes quanto in Deo melior et certior, tanto maior debet esse <lb/>
            libertas, cum mala praesentia Christo nostro inputant, ut <lb n="5"/>
            infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea ciuitate, <lb/>
            in qua sola iugiter feliciterque uiuendum est? Nec in deos <lb/>
            eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, <lb/>
            quos legunt et praedicant, quando quidem et ex ipsis quae <lb/>
            diceremus accepimus, et nullo modo dicere uel talia uel <lb n="10"/>
            cuncta sufficimus. 
</p><p rend="script">Ubi ergo erant illi di, qui propter exiguam fallacemque <lb/>
            mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, <lb/>
            quibus se colendos mendacissima astutia uenditabant, tantis <lb/>
            calamitatibus uexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul <lb n="15"/>
            ab exulibus et seruis inscensum Capitolium cum defensaret <lb/>
            occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iouis quam <lb/>
            illi turba tot numinum cum suo maximo adque optimo rege, <lb/>
            cuius templum liberauerat, subuenire? Ubi erant, quando <lb/>
            densissimis fatigata ciuitas seditionum malis, cum legatos <lb n="20"/>
            Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, <lb/>
            graui fame pestilentiaque uastata est? Ubi erant, quando <lb/>
            rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae <lb/>
            primum creauit, adque illa fame inualescente Spurius Maelius, <lb/>
            quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati <lb n="25"/>
            crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem <lb/>
            L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Seruilio magistro <lb/>
            equitum cum maximo et periculosissimo tumultu ciuitatis <lb/>
            occisus est? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta dis

<note type="footnote"> 7 oibend. <hi rend="italic">L</hi> 9 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. C, alterum</hi> et <hi rend="italic">om. C</hi> 12 ergo <lb/>
            erant <hi rend="italic">L</hi><hi rend="italic">ACb</hi><hi rend="italic">dp;</hi> erant ergo <hi rend="italic">aeqv Domb,</hi> 13 huius mundi <hi rend="italic">v</hi> 14 bendit. <lb/>
            L A 16 et <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> inscensum <hi rend="italic">corr. Lud. Vives;</hi> incensum <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 17 iobis <hi rend="italic">LA</hi> 18 illa e2 19 liuer. <hi rend="italic">L</hi> 21 opperibetur Cl <lb/>
            23 lauor. LA 24 melius bl; emilius 02; meuius <hi rend="italic">e</hi> 25 quia <hi rend="italic">L.i Ie <lb/>
            deak1;</hi> qui A2<hi rend="italic">abp qk2</hi><hi rend="italic">fv</hi> 27 lucia <hi rend="italic">e</hi> 28 equintum <hi rend="italic">C</hi> tumulto <hi rend="italic">01</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            inutilibus populus diu multumque fatigatus noua lectisternia, <lb/>
            quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est? Lecti <lb/>
            autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum <lb/>
            uel potius sacrilegium nomen accepit. Ubi erant, quando per <lb/>
            decem continuos annos male pugnando crebras et magnas<lb n="5"/>
            clades aput Veios exercitus Romanus acceperat, nisi per <lb/>
            Furium Camillum tandem subueniretur, quem postea ciuitas <lb/>
            ingrata damnauit? Ubi erant, quando Galli Romam ceperunt <lb/>
            spoliauerunt, incenderunt caedibus inpleuerunt? Ubi erant, <lb/>
            cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua<lb n="10"/>
            et ille Furius Camillus extinctus est, qui rem publicam <lb/>
            ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea <lb/>
            uindicauit? In hac pestilentia scaenicos ludos aliam nouam <lb/>
            pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo <lb/>
            perniciosius, moribus intulerunt. Ubi erant, quando alia pestilentia <lb n="15"/>
            grauis de uenenis matronarum exorta credita est, quarum <lb/>
            supra fidem multarum adque nobilium mores deprehensi sunt <lb/>
            omni pestilentia grauiores? uel quando in Caudinas furculas <lb/>
            a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum <lb/>
            eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Romanis <lb n="20"/>
            sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati <lb/>
            priuatique tegminibus sub iugum hostium in uestimentis <lb/>
            singulis mitterentur? uel quando graui pestilentia ceteris <lb/>
            laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt? <lb/>
            uel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab <lb n="25"/>
            Epidauro quasi medicum deum Roma aduocare adque adhibere <lb/>
            conpulsa est, quoniam regem omnium Iouem, qui iam diu in <lb/>
            Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens uacauerat,

<note rend="script" type="footnote">1 inut. pop. <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C dp Domb.;</hi> inut. inane remedium pop. <hi rend="italic">a e</hi> a\' <hi rend="italic">k2 I;</hi> <lb/>
            inut. sine remedio pop. <hi rend="italic">C m. 2 in marg., b qa2klv</hi> 6 beios <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            tam <lb/>
            8 dominauit <hi rend="italic">01</hi> 10 pestilentiatp <hi rend="italic">C\'</hi> 12 beient. <hi rend="italic">L</hi> A; ualentibua C\' <lb/>
            17 depraeh. <hi rend="italic">ZAC\'</hi> 19 samnibus <hi rend="italic">C\'</hi> phoedue <hi rend="italic">C</hi> 22 in uestim, <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C a d p;</hi> cum uestim. <hi rend="italic">beqv Domb</hi>. 24 lauor. <hi rend="italic">L</hi> uicti <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            flumine A1 C1 25 intolerauili <hi rend="italic">L</hi> A escolap. <hi rend="italic">sic semper LAC</hi> 26 athibere <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 27 iobem <hi rend="italic">L</hi> iam diu <hi rend="italic">ont. q</hi> 28 uacauerat <hi rend="italic">LAO a b2 <lb/>
            depqv;</hi> uacuerat <hi rend="italic">blalkl Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="139"/>
            non permiserant fortasse discere medicinam P uel cum conspirantibus <lb/>
            uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, <lb/>
            Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati pel\'emti <lb/>
            sunt, deinde cum praetore obpressus exercitus septem tribunis <lb/>
            cum illo pereuntibus et militum tredecim milibus? uel quando <lb n="5"/>
            post longas et graues Romae seditiones, quibus ad ultimum <lb/>
            plebs in Ianiculum hostili diremtione secesserat, huius mali <lb/>
            tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis <lb/>
            periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe <lb/>
            reuocata in eodem magistratu exspirauit, quod nulli dictatori <lb n="10"/>
            ante contigerat, et quod illis dis iam praesente Aesculapio <lb/>
            grauius crimen fuit? 
</p><p rend="script">Tum uero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia <lb/>
            militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae uacabant, <lb/>
            ob egestatem militare non ualentes hoc nomen acceperant, <lb n="15"/>
            militiae conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, <lb/>
            rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis <lb/>
            effectus est. Cui sane de rerum futuro euentu consulenti satis <lb/>
            urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e duobus <lb/>
            quidquid accidisset, ipse diuinus haberetur (ait enim: &lt;Dico <lb n="20"/>
            te, Pyrrhe, uincere posse Romanos\') adque ita, siue Pyrrhus <lb/>
            a Romanis siue Romani a Pyrrho uincerentur, securus fatidicus <lb/>
            utrumlibet expectaret euentum. Quae tunc et quam horrenda <lb/>
            utriusque exercitus clades! In qua tamen superior Pyrrhus extitit, <lb/>
            ut iam posset Apollinem pro suo intellectu praedicare diuinum, <lb n="25"/>
            nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores.

<note type="footnote"> 2 bruttiis <hi rend="italic">LA (J2 e;</hi> Brutiis v <hi rend="italic">Domb</hi>. 4 seipptem <hi rend="italic">C</hi> 6 post graues <lb/>
            et long. <hi rend="italic">v</hi> 7 <hi rend="italic">in L excidit folium uerba</hi> Ianiculum <hi rend="italic">usque ad</hi> solet <lb/>
            <hi rend="italic">p. 140, 15 continens; in I m. recentiore lacuna expleta est singulari<lb/>
             folio (40) male inter f</hi>. 39 <hi rend="italic">uerbis</hi> Camillum tandem <hi rend="italic">p. 138, 7 desinens <lb/>
            et f</hi>. 41 <hi rend="italic">uerbo</hi> subueniretnr <hi rend="italic">p. 138, 7 incipiem inserto</hi> diremptione <lb/>
            <hi rend="italic">dela;</hi> direptione <hi rend="italic">Cap q k ! v;</hi> dereptione <hi rend="italic">b</hi> malij malitiae <hi rend="italic">e</hi> 9 dictato <lb/>
            recrearetur CK 11 et <hi rend="italic">ante</hi> quod <hi rend="italic">om. I</hi> etiam praesenti <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            13 crebuerunt <hi rend="italic">I</hi> 15 e/gestatem, f (?) <hi rend="italic">eras., C;</hi> aetatem <hi rend="italic">l</hi> 17 hostes <lb/>
            G\'i; ostis <hi rend="italic">I</hi> 21 siue] sicut <hi rend="italic">I</hi> 22 fatidius Cn 24 cladis <hi rend="italic">I</hi> 25 ut <lb/>
            etiam I </note> <lb/>
             
<pb n="140"/>
            Adque in tanta strage bellorum etiam pestilentia grauis exorta <lb/>
            est mulierum. Nam priusquam maturos partus ederent, grauidae <lb/>
            moriebantur. Ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod <lb/>
            archiatrum, non obstetricem profitebatur. Pecudes quoque <lb/>
            similiter interibant, ita ut etiam defecturum genus animalium<lb n="5"/>
            crederetur. Quid? hiems illa memorabilis tam incredibili <lb/>
            inmanitate saeuiens, ut niuibus horrenda altitudine etiam in <lb/>
            foro per dies quadraginta manentibus Tiberis quoque glacie , <lb/>
            duraretur, si nostris temporibus accidisset, quae isti et quanta <lb/>
            dixissent! Quid? illa itidem ingens pestilentia, quamdiu saeuiit,<lb n="10"/>
            quam multos peremit! Quae cum in annum alium multo <lb/>
            grauius tenderetur frustra praesente Aesculapio, aditum est <lb/>
            ad libros Sibyllinos. In quo genere oraculorum, sicut Cicero <lb/>
            in libris de diuinatione commemorat, magis interpretibus ut <lb/>
            possunt seu uolunt dubia coniectantibus credi solet. Tunc<lb n="15"/>
            ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas <lb/>
            aedes sacras multi occupatas priuatim tenerent: sic interim <lb/>
            a magno inperitiae uel desidiae crimine Aesculapius liberatus <lb/>
            est. Unde autem a multis aedes illae fuerant occupatae nemine <lb/>
            prohibente. nisi quia tantae numinum turbae diu frustra fuerat<lb n="20"/>
            supplicatum, adque ita paulatim loca deserebantur a cultoribus, <lb/>
            ut tamquam uacua sine ullius offensione possent humanis <lb/>
            saltem usibus uindicari? Namque tunc uelut ad sedandam <lb/>
            pestilentiam diligenter repetita adque reparata nisi postea <lb/>
            eodem modo neglecta adque usurpata latitarent, non utique <lb n="25"/>
            magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus <lb/>
            sacris tam multa ignorata commemorat. Sed tunc interim <lb/>
            elegans non pestilentiae depulsio, sed deorum excusatio procurata <lb/>
            est.

<note type="footnote"> 13 II, c. 54 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ex orta. h <hi rend="italic">eras., C</hi> 3 se <hi rend="italic">erasum l</hi> se excusabat <hi rend="italic">l</hi> 4 arciatrum <lb/>
            <hi rend="italic">l</hi> 5 etiam <hi rend="italic">Clp;</hi> iam <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 6 hiemps <hi rend="italic">Id</hi> 10 pestil. <lb/>
            \'CKTUpa <lb/>
            ingens <hi rend="italic">1</hi> 15 si uolunt <hi rend="italic">C</hi> 17 multi,tas <hi rend="italic">L</hi> sic <hi rend="italic">ont</hi>. C1 22 possint <lb/>
            01 23 namque <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ep q;</hi> Nam quae <hi rend="italic">v Domb</hi>. 27 commemoraret a </note> 
<pb n="141"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>