<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">De primis aput Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a uulnerato hoste uulneratus interiit. </title></ab><p rend="script">Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quo usque <lb n="15"/>
            dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus <lb/>
            a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est. Quamdiu <lb/>
            enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati <lb/>
            sunt, graui bello Roma concussa est. Ideo dicit aequo et <lb/>
            modesto iure gestam rem publicam metu premente, non persuadente <lb n="20"/>
            iustitia. In quo breuissimo tempore quam funestus <lb/>
            ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia <lb/>
            potestate! Annum quippe suum non conpleuerunt. Nam Iunius <lb/>
            Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium <lb/>
            Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum <lb n="25"/>
            hoste uulneribus, occisis a se [ipso] primitus filiis suis et <lb/>
            uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio

<note type="footnote"> 16 Hist. I, f. 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 tarquini <hi rend="italic">L</hi>AI 5 et <hi rend="italic">ante</hi> tres <hi rend="italic">om. qal Domb</hi>. et tres <hi rend="italic">liraeolis expunct. <lb/>
            b</hi> 7 miliaria <hi rend="italic">k2</hi> 12 ipse <hi rend="italic">C q;</hi> romae <hi rend="italic">)J v Domb</hi>. 13 a <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            U <lb/>
            interiit hostia uulneratus <hi rend="italic">p</hi> 15 quosque <hi rend="italic">C</hi> 17 tarquio C1 graue <lb/>
            bellum <hi rend="italic">v</hi> 18 in regnum redire <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cp;</hi> red. in regn. <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. <lb/>
            20 reip. <hi rend="italic">01</hi> 21 brebissimo <hi rend="italic">L</hi> 24 luti4 <hi rend="italic">C2</hi> 25 collatium <hi rend="italic">LI;</hi> conlatin. <lb/>
            <hi rend="italic">bde et sic infra</hi> mox ille, <hi rend="italic">superscripto</hi> i ipse, b 26 ipso <hi rend="italic">om, LAp</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="134"/>
            coniurasse cognouerat. Quod factum Vergilius postea quam <lb/>
            laudabiliter commemorauit, continuo clementer exhorruit. Cum <lb/>
            enim dixisset: <lb/>

<quote><l>Natosque pater noua bella monentes </l><lb/><l>Ad poenam pulchra pro libertate uocabit, </l><lb n="5"/></quote>

            mox deinde exclamauit et ait: <lb/>

<quote><l>Infelix, utcumque ferent ea facta minores. </l><lb/></quote>

            Quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant <lb/>
            et extollant, qui filios occidit, infelix est. Et tamquam ad <lb/>
            consolandum infelicem subiungit: <lb n="10"/>

<quote><l>Vincit amor patriae laudumque inmensa cupido. </l><lb/></quote>


            Nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso <lb/>
            hosti filio Tarquinii mutuo percussus superuiuere non potuit <lb/>
            eique potius ipse Tarquinius . superuixit, Collatini collegae <lb/>
            uidetur innocentia uindicata, qui bonus ciuis hoc Tarquinio<lb n="15"/>
            pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? Nam et <lb/>
            idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed <lb/>
            Collatinum uidelicet similitudo nominis pressit, quia etiam <lb/>
            Tarquinius uocabatur. Mutare ergo nomen, non patriam cogeretur; <lb/>
            postremo in eius nomine hoc uocabulum minus esset, <lb n="20"/>
            L. Collatinus tantummodo uocaretur. Sed ideo non amisit <lb/>
            quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore <lb/>
            primus consul et ciuitate bonus ciuis carere iuberetur. Etiamne <lb/>
            ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis <lb/>
            rei publicae? Etiamne ad hanc perpetrandam \'uicit amor

<note type="footnote"> 4 Aen. VI. 820 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 laudauil. <hi rend="italic">L</hi> ■ 5 uocauit <hi rend="italic">LA C2 d e</hi> 10 subiungit <hi rend="italic">LAp;</hi> subiunxit <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> reM. <hi rend="italic">v Domb</hi>. 11 uincit <hi rend="italic">LACbdepqa2kfv;</hi> uicit <hi rend="italic">a</hi> a.t; uincet <lb/>
            it <lb/>
            <hi rend="italic">Verg</hi>. 13 hoste A2; hostis <hi rend="italic">e</hi> superuibere <hi rend="italic">L</hi> 14 superuix <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            a. <lb/>
            15 uitur <hi rend="italic">C</hi> uonus <hi rend="italic">I</hi>. 17 Tarquinii] bruti <hi rend="italic">C (scribendum fortasse:</hi> <lb/>
            nam et idem consanguineus Bruti) 18 cum latinum <hi rend="italic">C</hi> numinis (\'I <lb/>
            eol <lb/>
            qui <hi rend="italic">d</hi> 21 L. <hi rend="italic">om. L</hi> A1; lucius <hi rend="italic">m. 2 sup. lin</hi>. A; si lucius <hi rend="italic">e</hi> latinus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> si <hi rend="italic">ante</hi> tantumm. <hi rend="italic">m. 2 sup. lin</hi>. A 22 possit A 23 iuuecit <lb/>
            <lb/>
            retur <hi rend="italic">L;</hi> iubetur <hi rend="italic">eI</hi> 24 iuni <hi rend="italic">L</hi> At 25 ui <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="135"/>
            patriae laudumque inmensa cupido*? Iam expulso utique <lb/>
            Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus <lb/>
            Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. Quam iuste populus mores <lb/>
            in ciue, non nomen adtendit! Quam inpie Brutus collegam <lb/>
            primae ac nouae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, <lb n="5"/>
            nomine tantum priuare, et patria priuauit et honore! <lb/>
            Haec mala facta sunt, haec aduersa acciderunt, quando in <lb/>
            illa re publica \'aequo et modesto iure agitatum est\'. Lucretius <lb/>
            quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam <lb/>
            idem annus terminaretur, absumtus est. Ita P. Valerius, qui <lb n="10"/>
            successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio <lb/>
            suffectus fuerat, annum illum funereum adque tartareum, qui <lb/>
            consules quinque habuit, conpleuerunt, quo anno consulatus <lb/>
            ipsius nouum honorem ac potestatem auspicata est Romana <lb/>
            res publica. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>