CAPUT XV. Qualis Romanorum regum uita adque exitus fuerit. Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo uiderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; 5 labinium LA 6 fugitibum L 7 babitauerunt C 9 uidilicet C 10 discesserint C\'de 12 amullius L !11 13 alua I, A 17 ex ZAC abdep; e v Domb . 18 miserauile L 19 dicam m. 1 sup. lin. I . 22 inter soceros et generos L A Cp; inter gen. et soc. ab de qv Domb . 25 sub tot] sublto C\'i 28 uita regum p 29 regnum Cl XXXX Aug, opera Sectto V pars I. 9 uiderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum adque sedatum. Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam inperita nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. Quasi uero si luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus auersione etiam diurni luminis indicatum; sicut re uera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate adque inpietate Iudaeorum. Quam solis obscurationem non ex canonico sideruin cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris de re publica Scipionisque sermone: \'Tantum est, inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia uirtutis gloria\'. (Quod autem dicit eum subito non conparuisse, profecto ibi intellegitur aut uiolentia tempestatis aut caedis facinorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumsit.) De Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, quia et ipse fulmine absumtus est, dicit in eisdem libris 18 II, \'c. 10 3 diceret eumque per se m. 1 in marg . A 6 queperat L Ai 9 den buit Ll 10 etiam sup. lin. L dicatum Ll 13 cursu 01; corpsajetudine, etudine extra lin., 02 accidisse codd. praeter C, v; eueniese C Domb . 14 pasca L A 15 contigit C1 17 et om. e 20 deorum sup. lin. C 26 scaeleri Cl 27 tullio at 28 quia A C 6 p; corrosa membrana excidit in L; qui adqv Domb . adsumptus C1 idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatum, id est persuasum, Romani uulgare noluerunt, id est uile facere, si hoc et alteri facile tribueretur. Dicit etiam aperte in inuectiuis: