<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De inpietate belli, quod Albanis Romani intulerunt, et de uictoria dominandi libidine adepta. </title></ab><p rend="script">Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo <lb/>
            non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani prouocati <lb/>
            sunt, quia uidelicet pax Numae tam longa uiluerat! <lb n="10"/>
            Quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et <lb/>
            utriusque comminutio ciuitatis! Alba namque illa, quam filius <lb/>
            Aeneae creauit Ascanius, Romae mater proprior ipsa quam <lb/>
            Troia, a Tullo Hostilio rege prouocata conflixit, confligens <lb/>
            autem et adflicta est et adfiixit, donec multorum taederet pari <lb n="15"/>
            defectione certaminum. Tunc euentum belli de tergeminis <lb/>
            hinc adque inde fratribus placuit experiri; a Romanis tres <lb/>
            Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processerunt; a Curiatiis <lb/>
            tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati <lb/>
            et extincti sunt. Ita Roma extitit uictrix ea clade etiam in <lb n="20"/>
            certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui <lb/>
            damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii <lb/>
            posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iouis? Nam et hoc <lb/>
            plus quam ciuile bellum fuit, quando filia ciuitas cum ciuitate <lb/>
            matre pugnauit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae <lb n="25"/>
            ultimae atrox adque horrendum malum. Nam ut erant ambo <lb/>
            populi prius amici (uicini quippe adque cognati), uni Curiatiorum <lb/>
            desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam <lb/>
            sponsi spolia in uictore fratre conspexit, ab eodem fratre,

<note rend="script" type="footnote"> 9 suos <hi rend="italic">C</hi> 10 tam] etiam <hi rend="italic">C</hi> 11 aluan. <hi rend="italic">L</hi> 15 et <hi rend="italic">ante</hi> adfiixit m. <hi rend="italic">:J <lb/>
            sup. lin</hi>. A 17 ailque] itaque <hi rend="italic">d</hi> 18 oratii <hi rend="italic">et sic infra C</hi> ab <lb/>
            fe <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. C</hi> 21 dex <hi rend="italic">C</hi> sex <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Ca1 b dep etX: f;</hi> sex uiuis <lb/>
            0 <lb/>
            <hi rend="italic">a-qv Domb</hi>. 22 Ascani <hi rend="italic">L</hi> A 23 neptibus <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="127"/>
            quoniam fleuit, occisa est. Humanior huius unius feminae <lb/>
            quam uniuersi populi Romani mihi fuisse uidetur adfectus. <lb/>
            Illa quem uirum iam fide media retinebat, aut forte etiam <lb/>
            ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat, <lb/>
            puto quod non culpabiliter fleuerit. Unde enim aput <lb n="5"/>
            Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua <lb/>
            peremtum manu? Unde Marcellus Syracusanam ciuitatem <lb/>
            recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas <lb/>
            subito concidisse communem cogitans condicionem flendo <lb/>
            miseratus est? Quaeso ab humano inpetremus adfectu, ut <lb n="10"/>
            femina sponsum suum a fratre suo peremtum sine crimine <lb/>
            fleuerit, si uiri hostes a se uictos etiam cum laude fleuerunt. <lb/>
            Ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa <lb/>
            flebat, tunc se contra matrem ciuitatem tanta strage bellasse <lb/>
            et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione uicisse Roma <lb n="15"/>
            gaudebat. 
</p><p>Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque uictoriae? <lb/>
            Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, <lb/>
            nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut <lb/>
            Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis, nulla similis inuenitur; <lb n="20"/>
            tantum ut resides moueret <lb/>

<quote><l>Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis </l><lb/><l>Agmina. </l><lb/></quote>
            Illo itaque uitio tantum scelus perpetratum est socialis belli <lb/>
            adque cognati, quod uitium Sallustius magnum transeunter <lb n="25"/>
            adtingit. Cum enim laudans breuiter antiquiora commemorasset <lb/>
            tempora, quando uita hominum sine cupiditate agitabatur et <lb/>
            sua cuique satis placebant: (Postea uero, inquit, quam in <lb/>
            Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere

<note type="footnote"> 6 Aen. X, 821 sqq. 22 Verg. Aen. VI, 814 sq. 28 Cat. 2 </note>

<note type="footnote"> 5 culpauiliter <hi rend="italic">L</hi> A 6 sua etiam <hi rend="italic">L</hi> A 7 manu <hi rend="italic">om. GI, super</hi> sua <hi rend="italic">C2</hi> <lb/>
            14 fleuat <hi rend="italic">L A</hi> 17 optenditur <hi rend="italic">L</hi> 20 diceuatur <hi rend="italic">L</hi> 26 brebiter <hi rend="italic">L CA</hi> <lb/>
            antiquiora <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">ab dep q</hi> akl <hi rend="italic">Iv;</hi> antiquorum <hi rend="italic">C Domb.;</hi> antiquiorum k\' <lb/>
            commemorasse Ci 27 agitauatur <hi rend="italic">L</hi> 28 inquid Cl 29 et <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            atque <hi rend="italic">v</hi> quaepere <hi rend="italic">L A1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="128"/>
            urbes adque nationes subigere, libidinem dominandi causam <lb/>
            belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare\', <lb/>
            et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis <lb/>
            sit eius uerba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis <lb/>
            agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc<lb n="5"/>
            uicta Albam se uicisse triumphabat et sui sceleris laudem <lb/>
            gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura <lb/>
            nostra, peccator in desideriis animae suae et qui <lb/>
            iniqua gerit benedicitur. Fallacia igitur tegmina et <lb/>
            deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur<lb n="10"/>
            examine. Nemo mihi dicat: magnus ille adque ille, quia <lb/>
            cum illo [et illo] pugnauit et uicit. Pugnant etiam gladiatores, <lb/>
            uincunt etiam ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; <lb/>
            sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam <lb/>
            illorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam<lb n="15"/>
            procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, <lb/>
            alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non <lb/>
            auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius <lb/>
            filiae ciuitatis inter se armorum potuit esse certamen? An <lb/>
            ideo diuersum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores <lb n="20"/>
            campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis multorum <lb/>
            funeribus inplebantur, nec amphitheatro cingebantur <lb/>
            illa certamina, sed uniuerso orbe et tunc uiuis et posteris, quo <lb/>
            usque ista fama porrigitur, inpium spectaculum praebebatur? 
</p><p rend="script">Vim tamen patiebantur studii sui di illi praesides imperii <lb n="25"/>
            Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores,

<note type="footnote"> 7 Ps. 10, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 orbes 01 causaip <hi rend="italic">C</hi> 3 huc <hi rend="italic">codd. excepto</hi> a.t; hoc a1 <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            b <lb/>
            4 uera <hi rend="italic">L</hi> liuido <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">et sic l. 5</hi> 6 aluam <hi rend="italic">L</hi> A 7 nominauat <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            inquid C1 9 benedicitur <hi rend="italic">L</hi>AC2<hi rend="italic">bepqv; v;</hi> benedicetur C1 <hi rend="italic">a kt fl Domb</hi>. <lb/>
            a <lb/>
            11 qui/, a <hi rend="italic">eras., L;</hi> qui A 12 et illo <hi rend="italic">om. Z* C1</hi> 13 etiam <hi rend="italic">LAp;</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">C rell. v</hi> 15 gloriam quaer. <hi rend="italic">v</hi> 17 esset pater <hi rend="italic">I,</hi> A <hi rend="italic">C ab dep</hi> uk; <lb/>
            pat. es. fv esset filius alter pater <hi rend="italic">q</hi> tale <hi rend="italic">oni. q</hi> 22 inpleuantur <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> cingeuantur <hi rend="italic">L</hi> 23 orbi <hi rend="italic">LA 01 P q</hi> uibis Z A; ciuis Cl <lb/>
            24 praeuebatur <hi rend="italic">L</hi> A\' </note> <lb/>
             
<pb n="129"/>
            donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremtos etiam <lb/>
            ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro duobus fratribus <lb/>
            adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae <lb/>
            uicerat. Deinde ad fructum uictoriae Alba subuersa est, ubi <lb/>
            post Ilium, quod Graeci euerterunt, et post Lauinium, ubi <lb n="5"/>
            Aeneas regnum peregrinum adque fugitiuum constituerat, <lb/>
            tertio loco habitauerant numina illa Troiana. Sed more suo <lb/>
            etiam inde iam fortasse migrauerant, ideo deleta est. Discesserant <lb/>
            uidelicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium <lb/>
            illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta <lb n="10"/>
            Roma prouidentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba, <lb/>
            ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus <lb/>
            occiso fratre regnauerat. Sed antequam Alba dirueretur, transfusus <lb/>
            est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex utraque <lb/>
            una ciuitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen ilia, <lb n="15"/>
            Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, <lb/>
            ab urbe filia mater euersa est; ut autem belli reliquiae ex <lb/>
            duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus <lb/>
            ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam <lb/>
            sub ceteris regibus totiens eadem bella renouata, quae uictoriis <lb n="20"/>
            finita uidebantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, <lb/>
            iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et <lb/>
            generos et eorum stirpem posterosque repetita? Non paruum <lb/>
            indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit <lb/>
            illorum. Nullus ergo illorum sub tot dis praesidibus in pace <lb n="25"/>
            regnauit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>