<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adiecerint, quorum eos numerositas nihil iuuerit. </title></ab><p rend="script">Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae <lb/>
            tam multa illic Pompilius constituerat. Nam ipsius summum<lb n="20"/>
            templum nondum habebat Iouis; rex quippe Tarquinius ibi <lb/>
            Capitolium fabricauit; Aesculapius autem ab Epidauro ambiuit <lb/>
            ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem <lb/>
            gloriosius exerceret; Mater etiam deum nescio unde a Pessinunte. <lb/>
            Indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli <lb n="25"/>
            Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret.

<note type="footnote"> 3 Aen. XI, 836 sqq.; X, 464 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 faboloais <hi rend="italic">a</hi> ueritatis <hi rend="italic">C1 d</hi> 4 popilius <hi rend="italic">01 d</hi> habundans C1 <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            5 neaciene <hi rend="italic">om. e</hi> 7 illum <hi rend="italic">LACabdepqv; om. Domb</hi>. 11 qui siue <lb/>
            <hi rend="italic">LAp;</hi> siue qui <hi rend="italic">e2aqa.2k2.fv;</hi> qui <hi rend="italic">om</hi>. C1 b e a1 kl <hi rend="italic">Domb</hi>. 13 fugi- <lb/>
            <hi rend="italic">tibisZA1</hi> athiberet Z A IT adiecerunt <hi rend="italic">p nil p</hi> 20 illic <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            22 escolapioa L A C; aescol. <hi rend="italic">d</hi> uenire ambiuit <hi rend="italic">d</hi> ambibit <hi rend="italic">L</hi> A; <lb/>
            abiuit <hi rend="italic">a</hi> 23 ad Romam <hi rend="italic">codd. praeter q;</hi> ad <hi rend="italic">om. qv</hi> urbe/, m <hi rend="italic">eraso,<lb/>
             C</hi> 24 deorum <hi rend="italic">de</hi> 25 enim erat <hi rend="italic">LAC ad e f t\';</hi> erat enim a <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            V <lb/>
            26 capitolino <hi rend="italic">a;</hi> capitilino <hi rend="italic">d</hi> prfisederet <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="123"/>
            Quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta <lb/>
            est Romam quosdam filios suos, uerum et alios praecessit <lb/>
            etiam secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, <lb/>
            qui longe postea uenit ex Aegypto. Utrum etiam dea Febris <lb/>
            ex illa nata sit, uiderit Aesculapius pronepos eius; sed undecumque <lb n="5"/>
            nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem <lb/>
            di peregrini deam ciuem Romanam. Sub hoc tot deorum <lb/>
            praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, <lb/>
            caelites terrestres infernos, marinos fontanos fluuiales, et, ut <lb/>
            Varro dicit, certos adque incertos, in omnibusque generibus <lb n="10"/>
            deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?) — sub hoc <lb/>
            ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis <lb/>
            et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, <lb/>
            agitari adfligique debuit. Nimis enim multos deos grandi fumo <lb/>
            suo tamquam signo dato ad tuitionem congregauerat, quibus <lb n="15"/>
            templa altaria, sacrificia sacerdotes instituendo adque praebendo <lb/>
            summum uerum Deum, cui uni haec rite gesta debentur, <lb/>
            offenderet. Et felicior quidem cum paucioribus uixit, sed quanto <lb/>
            maior facta est, sicut nauis nautas, tanto plures adhibendos <lb/>
            putauit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in conparationem <lb n="20"/>
            peioris uitae melius uixerat, non sufficere ad opitulandum <lb/>
            granditati suae. 
</p><p rend="script">Primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de <lb/>
            quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi <lb/>
            certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi!

<note rend="script" type="footnote"> v tu å <lb/>
            3 sequutur08 L A; secutores <hi rend="italic">e;</hi> securos <hi rend="italic">a</hi> 4 deabris <hi rend="italic">a</hi> 5 uiderit <lb/>
            eacolapius.... nata sit <hi rend="italic">m. 1 in infer. marg., L</hi> escolapius etiam <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            6 ignobilem dicere v 9 caelestes <hi rend="italic">e</hi> terrenos a flubiales L A; <lb/>
            I <lb/>
            pluuiales <hi rend="italic">C</hi> / 10 barro <hi rend="italic">L</hi> A adque incertos <hi rend="italic">om. d</hi> 18 pauca <hi rend="italic">(7</hi> <lb/>
            t a <lb/>
            15 aduitionem <hi rend="italic">L;</hi> atuitionem A 16 praeuendo <hi rend="italic">L</hi> A 19 tantos <hi rend="italic">ZA</hi> <lb/>
            20 conparationem <hi rend="italic">L</hi> A\' <hi rend="italic">Cp;</hi> comparatione <hi rend="italic">ab deqv Dornb</hi>. </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="124"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>